22.
Waltari ergo cum per septem annos regnum tenuisset, ab
hac luce subtractus est. Post quem nonus Audoin
regnum adeptus est. Qui
non multo post tempore Langobardos in Pannoniam adduxit.
23. Gepidi igitur ac
Langobardi conceptam iam dudum rixam tandem parturiunt, bellumque ab utrisque
partibus praeparatur. Commisso itaque proelio, dum ambae acies fortiter
dimicarent et neutra alteri cederet, contigit, ut in ipso certamine Alboin,
filius Audoin, et Turismodus, Turisindi filius, sibi obvii fierent. Quem Alboin
spata percutiens, de equo praecipitatum extinxit. Cernentes Gepidi, regis
filium, per quem magna ex parte bellum constiterat, interisse, mox dissolutis animis
fugam ineunt. Quos Langobardi insequentes acriter sternunt. Caesisque quam
plurimis, ad detrahenda occisorum spolia revertuntur. Cumque peracta Langobardi
victoria ad sedes proprias remeassent, regi suo Audoin suggerunt, ut eius
Alboin conviva fieret, cuius virtute in proelio victoriam cepissent; utque
patri in periculo, ita et in convivio comes esset. Quibus Audoin respondit, se
hoc facere minime posse, ne ritum gentis infringeret. "Scitis" inquit
"non esse apud nos consuetudinem, ut regis cum patre filius prandeat, nisi
prius a rege gentis exterae arma suscipiat."
24. His Alboin a patre
auditis, quadraginta solummodo secum iuvenes tollens, ad Turisindum, cum quo
dudum bellum gesserat, regem Gepidorum, profectus est, causamque qua venerat
intimavit. Qui eum benigne suscipiens, ad suum convivium invitavit atque ad
suam dexteram, ubi Turismodus, eius quondam filius, sedere consueverat,
collocavit. Inter haec dum varii apparatus epulas caperent, Turisindus iam
dudum sessionem filii mente revolvens natique funus ad animum reducens
praesentemque peremptorem eius loco residere conspiciens, alta trahens
suspiria, sese continere non potuit, sed tandem dolor in vocem erupit:
"Amabilis" inquit "mihi locus iste est, sed persona quae in eo
residet satis ad videndum gravis". Tunc regis alter qui aderat filius,
patris sermone stimulatus, Langobardos iniuriis lacessere coepit, asserens eos,
quia a suris inferius candidis utebantur fasceolis, equabus quibus crure tenus
pedes albi sunt similes esse, dicens: "Fetilae sunt equae, quas
similatis". Tunc unus e Langobardis ad haec ita respondit:
"Perge" ait "in campum Asfeld, ibique procul dubio poteris
experiri, quam valide istae quas equas nominas praevalent calcitrare; ubi sic
tui dispersa sunt ossa germani quemadmodum vilis iumenti in mediis
pratis". His auditis, Gepidi confusionem ferre non valentes, vehementer in
iram commoti sunt manifestasque iniurias vindicare nituntur; Langobardi econtra
parati ad bellum, omnes ad gladiorum capulos manus iniciunt. Tunc rex a mensa
prosiliens, sese in medium obiecit suosque ab ira belloque conpescuit,
interminans primitus eum puniri, qui primus pugnam commisisset; non esse
victoriam Deo placitam, dicens, cum quis in domo propria hospitem perimit. Sic
denique iurgio conpresso, iam deinceps laetis animis convivium peragunt.
Sumensque Turisindus arma Turismodi filii sui, ea Alboin tradidit, eumque cum
pace incolumem ad patris regnum remisit. Reversus ad patrem
Alboin, eius dehinc conviva effectus est. Qui dum cum patre laetus regias delicias
caperet, ordine cuncta retulit, quae illi apud Gepidos in Turisindi regia
contigissent. Mirantur qui aderant et laudant audaciam Alboin, nec
minus attollunt laudibus Turisindi maximam fidem.
|