5. Igitur deleta, ut dictum
est, vel superata Narsis omni Gothorum gente, his quoque de quibus diximus pari
modo devictis, dum multum auri sive argenti seu ceterarum specierum divitias
adquisisset, magnam a Romanis, pro quibus multa contra eorum hostes
laboraverat, invidiam pertulit. Qui contra eum Iustiniano Augusto et eius
coniugi Sophiae in haec verba suggesserunt, dicentes quia expedierat Romanis
Gothis potius servire quam Grecis, "ubi Narsis eunuchus imperat et nos
servitio premit; et haec noster piissimus princeps ignorat. Aut libera nos de manu eius, aut certe et civitatem Romanam et nosmetipsos
gentibus tradimus". Cumque
hoc Narsis audisset, haec breviter retulit verba: "Si male feci Romanis,
male inveniam". Tunc Augustus in tantum adversus Narsetem commotus est, ut
statim in Italiam Longinum praefectum mitteret, qui Narsetis locum obtineret.
Narsis vero, his cognitis, valde pertimuit; et in tantum maxime ab eadem Sophia
Augusta territus est, ut regredi ultra Constantinopolim non auderet. Cui illa
inter cetera, quia eunuchus erat, haec fertur mandasse, ut eum puellis in
genicio lanarum faceret pensa dividere. Ad quae verba Narsis dicitur haec
responsa dedisse: talem se eidem telam orditurum, qualem ipsa, dum viveret,
deponere non possit. Itaque odio metuque exagitatus in Neapolim Campaniae
civitatem secedens, legatos mox ad Langobardorum gentem dirigit, mandans, ut
paupertina Pannoniae rura desererent et ad Italiam cunctis refertam divitiis
possidendam venirent. Simulque multimoda pomorum genera aliarumque rerum
species, quarum Italia ferax est, mittit, quatenus eorum ad veniendum animos
possit inlicere. Langobardi laeta nuntia et quae ipsi praeoptabant
gratanter suscipiunt de que futuris commodis animos adtollunt. Continuo apud
Italiam terribilia noctu signa visa sunt, hoc est igneae acies in caelo
apparuerunt, eum scilicet qui postea effusus est sanguinem coruscantes.
6. Alboin
vero ad Italiam cum Langobardis profecturus ab amicis suis vetulis Saxonibus
auxilium petit, quatenus spatiosam Italiam cum pluribus possessurus intraret.
Ad quem Saxones plus quam viginti milia virorum cum uxoribus simul et parvulis,
ut cum eo ad Italiam pergerent, iuxta eius voluntatem venerunt. Hoc audientes
Chlotharius et Sigibertus, reges Francorum, Suavos aliasque gentes in locis de
quibus idem Saxones exierant posuerunt.
7. Tunc
Alboin sedes proprias, hoc est Pannoniam, amicis suis Hunnis contribuit, eo
scilicet ordine, ut, si quo tempore Langobardis necesse esset reverti, sua
rursus arva repeterent. Igitur Langobardi, relicta Pannonia, cum uxoribus et
natis omnique supellectili Italiam properant possessuri. Habitaverunt autem in
Pannonia annis quadraginta duobus. De qua egressi sunt mense aprili, per
indictionem primam, alio die post sanctum Pascha, cuius festivitas eo anno
iuxta calculi rationem ipsis kalendis aprilis fuit, cum iam a Domini
incarnatione anni quingenti sexaginta octo essent evoluti.
8. Igitur
cum rex Alboin cum omni suo exercitu vulgique promiscui multitudine ad extremos
Italiae fines pervenisset, montem qui in eisdem locis prominet ascendit,
indeque, prout conspicere potuit, partem Italiae contemplatus est. Qui mons
propter hanc, ut fertur, causam ex eo tempore mons Regis appellatus est.
Ferunt, in hoc monte bisontes feras enutriri. Nec mirum, cum usque huc Pannonia
pertingat, quae horum animantium ferax est. Denique retulit mihi quidam
veracissimus senex, tale se corium in hoc monte occisi bisontis vidisse, in quo
quindecim, ut aiebat, homines, unus iuxta alium potuissent cubare.
|