9. Indeque
Alboin cum Venetiae fines, quae prima est Italiae provincia, hoc est civitatis
vel potius castri Foroiulani terminos sine aliquo obstaculo introisset, perpendere
coepit, cui potissimum primam provinciarum quam ceperat committere deberet.
Siquidem omnis Italia, quae versus meridiem vel potius in eurum extenditur,
Tyrreni sive Adriatici maris fluctibus ambitur, ab occiduo vero et aquilone
iugis Alpium ita circumcluditur, ut nisi per angustos meatus et per summa iuga
montium non possit habere introitum; ab orientali vero parte, qua Pannoniae
coniungitur, et largius patentem et planissimum habet ingressum. Igitur, ut
diximus, dum Alboin animum intenderet, quem in his locis ducem constituere
deberet, Gisulfum, ut fertur, suum nepotem, virum per omnia idoneum, qui eidem
strator erat, quem lingua propria "marpahis" appellant, Foroiulanae
civitati et totae illius regioni praeficere statuit. Qui Gisulfus non prius se
regimen eiusdem civitatis et populi suscepturum edixit, nisi ei quas ipse
eligere voluisset Langobardorum faras, hoc est generationes vel lineas,
tribueret. Factumque est, et annuente sibi rege quas optaverat Langobardorum
praecipuas prosapias, ut cum eo habitarent, accepit. Et ita demum ductoris
honorem adeptus est. Poposcit quoque a rege generosarum equarum greges, et in
hoc quoque liberalitate principis exauditus est.
10. His
diebus, quibus Langobardi Italiam invaserunt, Francorum regnum, mortuo iam
eorum rege Clothario, eius filii quadrifarie regebant divisum. Primusque ex his
Aripertus sedem habebat apud Parisios. Secundus vero Gunthramnus civitati praesidebat
Aurelianensi. Tertius quoque Hilpericus cathedram habebat apud
Sessionas in loco Chlotharii patris sui. Quartus nihilominus
Sigibertus apud urbem regnabat Metensem. Hoc etiam tempore Romanam Ecclesiam
vir sanctissimus Benedictus papa regebat. Aquileiensi quoque civitati eiusque
populis beatus Paulus patriarcha praeerat. Qui Langobardorum barbariem metuens,
ex Aquileia ad Gradus insulam confugit secumque omnem suae thesaurum ecclesiae
deportavit. Hoc
anno superiori hieme tanta nix in planitie cecidit, quanta in summis Alpibus
cadere solet; sequenti vero aestate tanta fertilitas extitit, quanta nulla aetas
adseveratur meminisse. Eo quoque tempore comperta Hunni, qui et Avares, morte
Clotharii regis, super Sigibertum eius filium inruunt. Quibus ille in Turingia
occurrens, eos iuxta Albem fluvium potentissime superavit, eisdemque petentibus
pacem dedit. Huic Sigiberto de Hispaniis adveniens Brunichildis
matrimonio iuncta est, de qua ille filium Childebertum nomine suscepit.
Rursumque Avares cum Sigiberto in locis ubi et prius pugnantes, Francorum
proterentes exercitum, victoriam sunt adepti.
11. Narsis
vero de Campania Romam regressus, ibidem non post multum tempus ex hac luce
subtractus est. Cuius corpus positum in locello plumbeo, cum omnibus eius
divitiis Constantinopolim est perlatum.
12. Igitur
Alboin cum ad fluvium Plabem venisset, ibi ei Felix episcopus Tarvisianae
ecclesiae occurrit. Cui rex, ut erat largissimus, omnes suae ecclesiae
facultates postulanti concessit et per suum pracmaticum postulata firmavit.
|