13. Sane
quia huius Felicis fecimus mentionem, libet quoque nos pauca de venerabili et
sapientissimo viro Fortunato retexere, qui hunc Felicem suum adseverat socium
fuisse. Denique hic de quo loquimur Fortunatus natus quidem in loco qui
Duplabilis dicitur fuit; qui locus haud longe a Cenitense castro vel Tarvisiana
distat civitate. Sed tamen Ravennae nutritus et doctus, in arte grammatica sive
rethorica seu etiam metrica clarissimus extitit. Hic cum oculorum dolorem
vehementissimum pateretur, et nihilominus Felix iste ipsius socius pari modo
oculos doleret, utrique ad basilicam Beatorum Pauli atque Iohannis, quae intra
eandem urbem sita est, perrexere. In qua etiam altarium in honorem beati Martini
confessoris constructum propinquam habet fenestram, in qua lucerna ad
exhibendum lumen est constituta. De cuius oleo mox sibi isti, Fortunatus
scilicet et Felix, dolentia lumina tetigerunt. Ilico dolore fugato sanitatem,
quam optabant, adepti sunt. Qua de causa Fortunatus in tantum beatum Martinum
veneratus est, ut, relicta patria, paulo ante quam Langobardi Italiam
invaderent, Toronos ad eiusdem beati viri sepulchrum properaret. Qui sibi, ut
in suis ipse carminibus refert, illuc properanti per fluenta Tiliamenti et
Reunam perque Osupum et Alpem Iuliam perque Aguntum castrum Dravumque et Byrrum
fluvios ac Briones et Augustam civitatem, quam Virdo et Lecha fluentant, iter
fuisse describit. Qui postquam Toronos iuxta votum proprium advenit, Pictavis
pertransiens, illic habitavit, et multorum ibidem sanctorum gesta partim prosa,
partim metrali ratione conscripsit; novissimeque in eadem civitate primum
presbiter, deinde episcopus ordinatus est, atque in eodem loco digno tumulatus
honore quiescit. Hic beati Martini vitam quattuor in libris heroico versu
contexuit, et multa alia maximeque ymnos singularum festivitatum et praecipue
ad singulos amicos versiculos, nulli poetarum secundus, suavi et disserto
sermone conposuit. Ad cuius ego tumulum, cum illuc orationis gratia
adventassem, hoc epithaphium, rogatus ab Apro, eiusdem loci abbate, scribendum
contexui.
Ingenio clarus,
sensu celer, ore suavis,
Cuius dulce melos pagina multa canit,
Fortunatus, apex vatum, venerabilis actu,
Ausonia genitus, hac tumulatur humo.
Cuius ab ore sacro sanctorum gesta priorum
Discimus: haec monstrant carpere lucis iter.
Felix, quae tantis decoraris, Gallia, gemmis,
Lumine de quarum nox tibi tetra fugit.
Hos modicus prompsi plebeio carmine versus,
Ne tuus in populis, sancte, lateret honor.
Redde vicem misero: ne iudice spernar ab aequo,
Eximiis meritis posce, beate, precor.
Haec paucis de
tanto viro, ne eius vitam sui cives funditus ignorarent, delibavimus; nunc ad
historiae seriem revertamur.
14. Igitur
Alboin Vicentiam Veronamque et reliquas Venetiae civitates, exceptis Patavio et
Monte Silicis et Mantua, cepit. Venetia enim non solum in paucis insulis, quas
nunc Venetias dicimus, constat, sed eius terminus a Pannoniae finibus usque ad
Adduam fluvium protelatur. Probatur hoc annalibus libris, in quibus Bergamus
civitas esse legitur Venetiarum. Nam et de lacu Benaco in historiis ita
legimus: "Benacus lacus Venetiarum, de quo Mincius fluvius
egreditur". Eneti enim, licet apud Latinos una littera addatur, grece
laudabiles dicuntur. Venetiae etiam Histria conectitur, et utraeque pro una
provincia habentur. Histria autem ab Histro flumine cognominatur. Quae secundum
Romanam historiam amplior, quam nunc est, fuisse perhibetur. Huius Venetiae
Aquileia civitatis extitit caput; pro qua nunc Forum Iulii, ita dictum quod
Iulius Caesar negotiationis forum ibi statuerat, habetur.
15. Non ab re esse arbitror,
si etiam ceteras Italiae provincias breviter adtingamus. Secunda
provincia Liguria a legendis, id est colligendis leguminibus, quorum satis
ferax est, nominatur. In
qua Mediolanum est et Ticinum, quae alio nomine Papia appellatur. Haec usque ad
Gallorum fines extenditur. Inter hanc et Suaviam, hoc est Alamannorum patriam,
quae versus septentrionem est posita, duae provinciae, id est Retia prima et
Retia secunda, inter Alpes consistunt; in quibus proprie Reti habitare
noscuntur.
16. Quinta vero provincia
Alpes Cottiae dicuntur, quae sic a Cottio rege, qui Neronis tempore fuit,
appellatae sunt. Haec a Liguria in eurum versus usque ad mare Tyr renum
extenditur, ab occiduo vero Gallorum finibus copulatur. In hac Aquis, ubi aquae
calidae sunt, Dertona et monasterium Bobium, Genua quoque et Saona civitates
habentur. Sexta provincia Tuscia est, quae a ture, quod populus illius
superstitiose in sacrificiis deorum suorum incendere solebat, sic appellata
est. Haec habet intra se circium versus Aureliam, ab orientis vero parte
Umbriam. In hac provincia Roma, quae olim totius mundi caput extitit, est
comtituta. In Umbria vero, quae istius in parte ponitur, Perusium et lacus
Clitorius Spoletiumque consistunt. Umbria autem dicta est, quod imbribus superfuerit,
cum aquosa clades olim populos devastaret.
|