|
17. Septima quoque provincia
Campania ab urbe Roma usque ad Siler Lucaniae fluvium producitur. In qua
opulentissimae urbes Capua, Neapolis et Salernus constitutae sunt. Quae ideo
Campania appellata est propter uberrimam Capuae planitiem; ceterum ex maxima
parte montuosa est. Porro octava Lucania, quae nomen a quodam luco accepit, a
Silere fluvio inchoat, cum Britia, quae ita a reginae quondam suae nomine
appellata est, usque ad fretum Siculum per ora maris Tyrreni, sicut et duae
superiores, dextrum Italiae cornu tenens pertingit; in qua Pestus et Lainus,
Cassianum et Consentia Regiumque sunt positae civitates.
18. Nona denique provincia
in Appenninis Alpibus conputatur, quae inde originem capiunt, ubi Cottiarum
Alpes finiuntur. Hae Appenninae Alpes per mediam Italiam pergentes, Tusciam ab
Emilia Umbriamque a Flamminia dividunt. In qua sunt civitates Ferronianus et
Montembellium, Bobium et Urbinum, necnon et oppidum quod Vetona appellatur.
Alpes autem Appenninae dictae sunt a Punicis, hoc est Annibale et eius
exercitu, qui per easdem Romam tendentes transitum habuerunt. Sunt qui Alpes Cottias et Appenninas unam dicant esse provinciam; sed hos
Victoris revincit historia, quae Alpes Cottias per se provinciam appellat.
Decima porro Emilia a Liguria incipiens, inter Appenninas Alpes et Padi fluenta
versus Ravennam pergit. Haec locupletibus urbibus decoratur, Placentia scilicet
et Parma, Regio et Bononia Corneliique Foro cuius castrum Imolas appellatur.
Extiterunt quoque qui Emiliam et Valeriam Nursiamque unam provinciam dicerent.
Sed horum sententia stare non potest, quia inter Emiliam et Valeriam Nursiamque
Tuscia et Umbria sunt constitutae.
19. Dehinc
undecima provinciarum est Flamminia, quae inter Appenninas Alpes et mare est
Adriaticum posita. In
qua nobilissima urbium Ravenna et quinque aliae civitates consistunt, quae
greco vocabulo Pentapolis appellantur. Constat autem, Aureliam Emiliamque et
Flamminiam a constratis viis, quae ab urbe Roma veniunt, et ab eorum vocabulis
a quibus sunt constratae talibus nominibus appellari. Post Flamminiam duodecima
Picenus occurrit, habens ab austro Appenninos montes, ex altera vero parte
Adriaticum mare. Haec usque ad fluvium Piscariam pertendit. In qua sunt
civitates Firmus, Asculus et Pinnis et iam vetustate consumpta Adria, quae
Adriatico pelago nomen dedit. Huius habitatores cum a Savinis illuc
properarent, in eorum vexillo picus consedit, atque hac de causa Picenus nomen
accepit.
20. Porro tertia decima
Valeria, cui est Nursia adnexa, inter Umbriam et Campaniam Picenumque
consistit. Quae ab oriente Samnitum regionem adtingit Huius pars occidua, quae
ab urbe Roma initium capit, olim ab Etruscorum populo Etruria dicta est. Haec
habet urbes Tiburium, Carsiolim, Reate, Furconam et Amiternum regionemque
Marsorum et eorum lacum qui Fucinus appellatur. Marsorum quoque regionem ideo
intra Valeriam provinciam aestimo conputari, quia in catalogo provinciarum
Italiae minime ab antiquis descripta est. Si quis autem hanc per se provinciam
esse vera ratione conprobaverit, huius rationabilis sententia modis erit
omnibus tenenda. Quarta decima Samnium inter Campaniam et mare Adriaticum
Apuliamque, a Piscaria incipiens, habetur. In hac sunt urbes Theate, Aufidena,
Hisernia et antiquitate consumpta Samnium, a qua tota provincia nominatur, et
ipsa harum provinciarum caput ditissima Beneventus. Porro Samnites nomen
accepere olim ab hastis, quas ferre solebant quasque Greci saynia appellant.
|