21. Quinta decima
provinciarum est Apulia, consociata sibi Calabria. Intra quam est regio
Salentina. Haec ab occidente vel africo habet Samnium et Lucaniam, a solis vero
ortu Adriatico pelago finitur. Haec habet urbes satis opulentas, Luceriam,
Sepontum, Canusium, Agerentiam, Brundisium et Tarentum et in sinistro Italiae
cornu, quod quinquaginta milibus extenditur, aptam mercimoniis Ydrontum. Apulia
autem a perditione nominatur; citius enim ibi solis fervoribus terrae virentia
perduntur.
22. Sexta decima provincia
Sicilia insula conputatur. Quae Tyrreno mari seu Ionio alluitur de Siculique
ducis proprii nomine nuncupatur. Septima decima Corsica; octava decima Sardinia
ponitur. Quae utraeque Tyrrenis fluctibus ambiuntur. Porro Corsica a duce suo
Corso, Sardinia a Sarde, Herculis filio, nominatur.
23. Certum est tamen,
Liguriam et partem Venetiae, Emiliam quoque Plamminiamque veteres
historiographos Galliam Cisalpinam appellasse. Inde est, quod Donatus
grammaticus in expositione Virgilii Mantuam in Gallia esse dixit; indeque est,
quod in Romana historia legitur Ariminum in Gallia constitutum. Siquidem
antiquissimo tempore Brennus rex Gallorum, qui apud Senonas urbem regnabat, cum
trecentis milibus Gallorum Senonum ad Italiam venit eamque usque ad Senogalliam,
quae a Gallis Senonibus vocitata est, occupavit. Causa autem cur Galli in
Italiam venerint haec fase describitur. Dum enim vinum degustassent ab Italia
delatum, aviditate vini inlecti ad Italiam transierunt. Horum centum milia non
longe a Delphos insula properantes, Graecorum gladiis extincta sunt; alia vero
centum milia in Galatiam ingressa, primum Gallogreci, postea vero Galatae
appellata sunt. Et hi sunt quibus doctor gentium scripsit epistolam Paulus.
Centum milia quoque Gallorum, quae in Italia remanserunt, Ticinum
Mediolanumque, Bergamum Brixiamque construentes, Cisalpinae Galliae regioni
nomen dederunt. Istique sunt Galli Senones, qui olim urbem Romuleam
invaserunt. Sicut enim dicimus Galliam Transalpinam, quae ultra Alpes habetur,
sic Galliam Cisalpinam hac parte, quae infra Alpes est, vocitamus.
24. Italia
quoque, quae has provincias continet, ab Italo Siculorum duce, qui eam
antiquitus invasit, nomen accepit. Sive ob hoc Italia dicitur, quia magni in ea
boves, hoc est itali, habentur. Ab eo namque quod est italus per diminutionem,
licet una littera addita altera immutata vitulus, appellatur. Italia etiam
Ausonia dicitur ab Ausono, Ulixis filio. Primitus tamen Beneventana regio hoc
nomine appellata est; postea vero tota sic coepit Italia vocitari. Dicitur
quoque etiam Latium Italia, pro eo quod Saturnus Iovem, suum filium, fugiens,
intra eam invenisset latebram. Igitur postquam de Italiae provinciis vel ipsius
nomine, intra quam res gestas describimus, sufficienter est dictum, nunc ad
historiae ordinem redeamus.
|