25. Alboin igitur Liguriam
introiens, indictione ingrediente tertia, tertio nonas septembris, sub
temporibus Honorati archiepiscopi Mediolanum ingressus est. Dehinc universas
Liguriae civitates, praeter has quae in litore maris sunt positae, cepit.
Honoratus vero archiepiscopus Mediolanum deserens, ad Genuensem urbem confugit.
Paulus quoque patriarcha annos duodecim sacerdotium gerens, ab hac luce
subtractus est regendamque ecclesiam Probino reliquit.
26. Ticinensis eo tempore
civitas ultra tres annos obsidionem perferens, se fortiter continuit,
Langobardorum exercitu non procul iuxta eam ab occidentali parte residente.
Interim Alboin, eiectis militibus, invasit omnia usque ad Tusciam, praeter
Romam et Ravennam vel aliqua castra quae erant in maris litore constituta. Nec
erat tunc virtus Romanis, ut resistere possint, quia et pestilentia, quae sub
Narsete facta est, plurimos in Liguria et Venetiis extinxerat, et post annum,
quem diximus fuisse ubertatis, fames nimia ingruens universam Italiam devastabat.
Certum est autem, tunc Alboin multos secum ex diversis, quas vel alii reges vel
ipse ceperat, gentibus ad Italiam adduxisse. Unde usque hodie eorum in quibus
habitant vicos Gepidos, Vulgares, Sarmatas, Pannonios, Suavos, Noricos, sive
aliis huiuscemodi nominibus appellamus.
27. At vero Ticinensis
civitas post tres annos et aliquot menses obsidionem perferens, tandem se
Alboin et Langobardis obsidentibus tradidit. In quam cum Alboin per portam quae
dicitur Sancti Iohannis ab orientali urbis parte introiret, equus eius in
portae medio concidens, quamvis calcaribus stimulatus, quamvis hinc inde
hastarum verberibus caesus, non poterat elevari. Tunc
unus ex eisdem Langobardis taliter regem adlocutus est dicens: "Memento,
domine rex, quale votum vovisti. Frange tam durum votum, et
ingredieris urbem. Vere etenim christianus est populus in
hac civitate". Siquidem Alboin voverat quod universum populum, quia se
tradere noluisset, gladio extingueret. Qui postquam tale votum disrumpens
civibus indulgentiam promisit, mox eius equus consurgens, ipse civitatem
ingressus, nulli laesionem inferens, in sua promissione permansit. Tunc ad eum
omnis populus in palatium, quod quondam rex Theudericus construxerat,
concurrens, post tantas miserias animum de spe iam fidus coepit [ad] futura
relevare.
28. Qui
rex postquam in Italia tres annos et sex menses regnavit, insidiis suae
coniugis interemptus est. Causa autem interfectionis eius fuit. Cum in convivio
ultra quam oportuerat apud Veronam laetus resideret, [cum] poculo quod de
capite Cunimundi regis sui soceri fecerat reginae ad bibendum vinum dari
praecepit atque eam ut cum patre suo laetanter biberet invitavit. Hoc ne cui
videatur impossibile, veritatem in Christo loquor; ego hoc poculum vidi in
quodam die festo Ratchis principem ut illud convivis suis ostentaret manu
tenentem. Igitur Rosemunda ubi rem animadvertit, altum concipiens in corde
dolorem, quem conpescere non valens, mox in mariti necem patris funus
vindicatura exarsit, consiliumque mox cum Helmichis, qui regis scilpor, hoc est
armiger, et conlactaneus erat, ut regem interficeret iniit. Qui reginae persuasit,
ut ipsa Peredeo, qui erat vir fortissimus, in hoc consilium adsciret. Peredeo
cum reginae suadenti tanti nefas consensum adhibere nollet, illa se noctu in
lectulo suae vestiariae, cum qua Peredeo stupri consuetudinem habebat,
supposuit; ubi Peredeo rem nescius veniens, cum regina concubuit. Cumque illa
patrato iam scelere ab eo quaereret, quam se esse extimaret, et ipse nomen suae
amicae, quam esse putabat, nominasset, regina subiunxit: "Nequaquam ut
putas, sed ego Rosemunda sum" inquit. "Certe
nunc talem rem, Peredeo, perpetratam habes, ut aut tu Alboin interficies, aut
ipse te suo gladio extinguet". Tunc ille intellexit malum quod fecit, et
qui sponde noluerat, tali modo in regis necem coactus adsensit. Tunc Rosemunda,
dum se Alboin in meridie sopori dedisset, magnum in palatio silentium fieri
praecipiens, omnia alia arma subtrahens, spatam illius ad lectuli caput, ne
tolli aut evaginari possit, fortiter conligavit, et, iuxta consilium Helmichis,
Peredeo interfectorem omni bestia crudaior introduxit. Alboin subito de sopore
experrectus, malum quod imminebat intellegens, manum citius ad spatam porrexit;
quam strictius religatam abstrahere non valens, adprehenso tamen scabello
subpedaneo, se cum eo per aliquod spatium defendit. Sed heu! pro dolor! vir
bellicosissimus et summae audaciae nihil contra hostem praevalens, quasi unus
de inertibus interfectus est, uniusque mulierculae consilio periit, qui per tot
hostium strages bello famosissimus extitit. Cuius corpus cum maximo
Langobardorum fletu et lamentis sub cuiusdam scalae ascensu, quae palatio erat
contigua, sepultum est. Fuit
autem statura procerus et ad bella peragenda toto corpore coaptatus. Huius
tumulum nostris in diebus Giselpert, qui dux Veronensium fuerat, aperiens,
spatam eius et si quid in ornatu ipsius inventum fuerat abstulit. Qui se ob
hanc causam vanitate solita apud indoctos homines Alboin vidisse iactabat.
|