Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER TERTIUS

Capp. I-III

1. Igitur aliquanti ex ducibus Langobardorum cum valido exercitu Gallias ingrediuntur. Horum adventum vir Dei Hospitius, qui apud Niceam erat inclausus, sancto sibi revelante Spiritu, longe ante praevidit eiusdemque urbis civibus, quae mala inminerent, praedixit. Erat enim vir iste magnae abstinentiae et probabilis vitae; qui constrictus ad carnem catenis ferreis, induto desuper cilicio, solo pane in cibo cum paucis dactilis utebatur. In diebus autem quadragesimae radicibus herbarum Aegyptiarum, quibus heremitae utuntur, exhibentibus sibi negotiatoribus, alebatur. Per hunc Dominus magnas virtutes operari dignatus est, quae scriptae habentur in libris venerabilis viri Gregorii Toronensis episcopi. Igitur vir iste sanctus adventum Langobardorum in Gallias hoc modo praedixit: "Venient" inquit "Langobardi in Gallias et devastabunt civitates septem, eo quod increverit malitia eorum in conspectu Domini. Est enim omnis populus periuriis deditus, furtis obnoxius, rapinis intentus, homicidiis prumptus, in quibus non est iustitiae fructus: non decimae dantur, non pauper alitur, non tegitur nudus, non suscipitur hospitio peregrinus. Ideo haec plaga ventura est super populum istum". Monachis quoque suis praecipiens dixit: "Abscedite et vos a loco isto, auferentes vobiscum quae habetis. Ecce enim gens appropriat quam praedixi". Dicentibus autem illis: "Non relinquimus te, sanctissime pater", ait: "Nolite timere pro me. Futurum est enim, ut inferant mihi iniurias, sed non nocebunt usque ad mortem".

2. Discedentibus autem monachis, advenit exercitus Langobardorum. Qui dum cuncta quae reppererat vastaret, ad locum ubi vir sanctus inclausus erat pervenit. At ille per fenestram turris se eis ostendit. Illi vero circumeuntes turrem, dum aditum quaererent, per quem ad eum ingredi possent, et minime invenirent, duo ex eis ascendentes tectum, discoperierunt illud. Et videntes eum cinctum catenis indutumque cilicio, dicunt: "Hic malefactor est et homicidium fecit, ideo in his ligaminibus vinctus tenetur". Vocatumque interpretem, sciscitantur ab eo, quid mali fecerit, ut tali supplicio artaretur. At ille fatetur, se homicidam esse omniumque criminum reum. Tunc unus, extracto gladio, ut caput eius amputaret, mox eius dextera in ipso ictu suspensa diriguit, nec eam ad se potuit revocare. Qui relictum gladium terrae deiecit. Haec videntes socii eius, clamorem in caelo dederunt, flagitantes a sancto, ut, quid eis agendum esset, clementer insinuaret. Ipse vero imposito salutis signo arens brachium sanitatis restituit. Langobardus autem qui sanatus fuerat ad fidem Christi conversus, statim clericus, deinde monachus effectus est atque in eodem loco usque ad finem vitae suae in Dei servitio permansit. Beatus vero Hospitius dum Langobardis Dei verbum loqueretur, duo duces, qui eum venerabiliter audierunt, incolomes patriae redditi sunt; quidam vero, qui eius verba despexerant, in ipsa Provincia miserabiliter perierunt.

3. Igitur devastantibus Langobardis Gallias, Amatus patricius Provinciae, qui Gunthramno regi Francorum parebat, contra eos exercitum duxit, commissoque bello, terga vertit ibique extinctus est. Tantamque tunc stragem Langobardi de Burgundionibus fecerunt, ut non possit colligi numerus occisorum. Ditatique inaestimabili praeda ad Italiam revertuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License