7. Qui dum ad suam patriam
venissent, invenerunt eam a Suavis et aliis gentibus, sicut supra
commemoravimus, retineri. Contra quos insurgentes, conati sunt eos extrudere ac
delere. At illi optulerunt eis tertiam partem regionis, dicentes:
"Simul possumus vivere et sine conlisione communiter habitare".
Cumque illi nullo modo adquiescerent, dehinc optulerunt eis medietatem; post
haec duas partes, sibi tantum tertiam reservantes. Nolentibus autem illis,
optulerunt cum terra etiam omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec
hoc Saxones adquiescentes, certamen expetunt atque inter se ante certamen,
qualiter uxores Suavorum dividerent, statuunt. Sed non eis ut putabant evenit.
8. Nam commisso
proelio, viginti milia ex eis interempta sunt, Suavorum vero quadringenti octoginta
ceciderunt, reliqui vero victoriam capiunt. Sex milia quoque Saxonum, qui bello
superfuerant, devoverunt, se neque barbam neque capilIos incisuros, nisi se de
Suavis hostibus ulciscerentur. Qui iterum pugnam adgredientes vehementer
adtriti sunt, et sic a bello quieverunt. Mummulo porrexit eumque citius
adventare dixit. Quo conperto, Zaban et Rodanus exinde mox ad propria
discesserunt. His auditis, Amo, collecta omni praeda, Italiam rediturus
proficiscitur; sed resistentibus nivibus, praedam ex magna parte relinquens,
vix cum suis Alpinum tramitem erumpere potuit a sic ad patriam pervenit.
9. His diebus advenientibus
Francis, Anagnis castrum, quod super Tridentum io confinio Italiae positum est,
se eisdem tradidit. Quam ob causam comes Langobardorum de
Lagare, Ragilo nomine, Anagnis veniens depraedatus est. Qui dum cum praeda
reverteretur, in campo Rotaliani, ab obvio sibi duce Francorum Chramnichis cum
pluribus e suis peremptus est. Qui Chramnichis non multum
post tempus Tridentum veniens devastavit. Quem subsequens Evin Tridentinus dux,
in loco qui Salurnis dicitur, suis cum sociis interfecit praedamque omnem quam
ceperat excussit expulsisque Francis, Tridentinum territorium recepit.
|