10. Hoc
tempore Sigibertus rex Francorum occisus est fraude Hilperici, germani sui, cum
quo bellum inierat, regnumque eius Childebertus, eiusdem filius, adhuc
puerulus, cum Brunichilde matre regendum suscepit. Evin quoque dux
Tridentinorum, de quo praemisimus, accepit uxorem filiam Garibaldi Baioariorum
regis.
11. Per
haec tempora apud Constantinopolim, ut supra praemissum est, iustinus minor
regnabat, vir in omni avaritia deditus, contemptor pauperum, senatorum
spoliator. Cui tanta fuit cupiditatis rabies, ut arcas iuberet ferreas fieri,
in quibus ea quae rapiebat auri talenta congereret. Quem etiam ferunt in
heresim Pelagianam dilapsum. Hic cum a divinis mandatis aurem cordis averteret,
iusto Dei iudicio amisso rationis intellectu amens effectus est. Hic Tiberium
Caesarem adscivit, qui eius palatium vel singulas provincias gubernaret,
hominem iustum, utilem, strenuum, sapientem, elemosinarium, in iudiciis aequum,
in victoriis clarum et, quod his omnibus supereminet, verissimum christianum.
Hic cum multa de thesauris quos Iustinus adgregaverat pauperibus erogaret, Sophia
Augusta frequentius eum increpabat, quod rem publicam redigisset in
paupertatem, dicens: "Quod ego multis annis congregavi, tu infra paucum
tempus prodige dispergis". Agebat autem ille: "Confido in Domino, quia
non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes elemosinam accipiant aut
captivi redimantur. Hoc est enim magnum thesaurum, dicente Domino:
"Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea
corrumpit, et ubi fures non effodiunt nec furantur". Ergo de his quae
Dominus tribuit congregemus thesauros in caelo et Dominus nobis augere
dignabitur in saeculo". Igitur Iustinus cum undecim annis regnasset,
amentiam, quam incurrerat, tandem cum vita finivit. [Bella sane, quae per
Narsetem patricium Gothis vel Francis inlata superius per anticipationem
diximus, huius temporibus gesta sunt.] Denique et cum Roma temporibus Benedicti
papae, vastantibus omnia per circuitum Langobardis, famis penuria laboraret,
multa milia frumenti navibus ab Aegypto dirigens, eam suae studio misericordiae
relevavit.
12. Mortuo igitur Iustino,
Tiberius Constantinus, Romanorum regum quinquagesimus, sumpsit imperium. Hic
cum, ut superius diximus, sub Iustino adhuc Caesar palatium regeret et multas
cottidie elemosinas faceret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit. Nam
deambulans per palatium vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua erat
crux dominica sculpta, et ait: "Crucem Domini frontem nostram et pectora
munire debemus, et ecce eam sub pedibus conculcamus". Et dicto citius
iussit eandem tabulam auferri. Defossamque tabulam atque erectam, inveniunt
subter et aliam hoc Signum habentem. Qui et ipsam iussit auferri. Qua amota,
repperiunt et tertiam. Iussuque eius cum et haec fuisset ablata, inveniunt
magnum thesaurum habentem supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum,
pauperibus adhuc abundantius quam consueverat largitur. Narsis quoque patricius
Italiae cum in quadam civitate intra Italiam domum magnam haberet, cum multis
thesauris ad supra memoratam urbem advenit; ibique in domo sua occulte
cisternam magnam fodit, in qua multa milia centenariorum auri argentique
reposuit. Interfectisque omnibus consciis, uni tantummodo seni haec per
iuramentum ab eo exigens commendavit. Defuncto vero Narsete, supradictus senex
ad Caesarem Tiberium veniens, dixit: "Si" inquit "mihi aliquid
prodest, magnam rem tibi, Caesar, edicam". Cui ille: "Dic" ait
"quod vis; proderitenim tibi, si quid nobis profuturum esse
narraveris". "Thesaurum" inquit "Narsetis reconditum habeo
quod in extremo vitae positus celare non possum." Tunc Caesar Tiberius
gavisus mittit usque ad locum pueros suos. Recedente vero sene hi secuntur
attoniti; pervenientesque ad cisternam, deopertamque ingrediuntur. In qua
tantum aurum vel argentum repertum est, ut per multos dies vix a deportantibus
potuisset evacuari. Quae ille paene omnia secundum suum morem erogatione
largiflua dispensavit egenis. Hic cum augustalem coronam accepturus esset,
eumque iuxta consuetudinem ad spectaculum circi populus expectaret, insidias ei
praeparans [Sophia Augusta], ut Iustinianum, Iustini nepotem, ad dignitatem
imperatoriam sublimaret: ille per loca sancta prius procedens, dehinc vocatum
ad se pontificem urbis, cum consulibus ac praefectis palatium ingressus,
indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali inpositus, cum immensis
laudibus in regni est gloria confirmatus. Quod eius adversarii audientes
nihilque ei, qui in Deo spem suam posuerat, officere valentes, magno sunt
confusianis pudore cooperti. Transactis autem paucis diebus, adveniens
Iustinianus, pedibus se proiecit imperatoris, ab meritum gratiae quindecim ei
auri centenaria deferens. Quem ille secundum patientiae suae ritum colligens,
sibi in palatio assistere iussit. Sophia vero Augusta, immemor promissionis
quam condam in Tiberium habuerat, insidias ei temptavit ingerere. Procedente
autem ea ad villam, ut iuxta ritum imperiale triginta diebus ad vindemiam
iocundaretur, vacata clam Iustiniano, valuit eum sublimare in regna. Quo
comperto, Tiberius cursu veloci Constantinopolim regreditur adprehensamque
Augustam omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus cottidiani alimentum
relinquens. Segregatisque pueris eius ab ea, alias de fidelibus suis
posuit, qui ei parerent, mandans prorsus, ut nullus de anterioribus ad eam haberet
accessum. Iustinianum, vero verbis solummodo obiurgatum, tanto in posterum
amore dilexit, ut filio eius filiam suam promitteret rursumque filio suo filiam
eius expeteret. Sed haec res, quam ob causam nescio, ad effectum minime
pervenit. Huius exercitus ob ea directus Persas potentissime debellavit;
victorque regrediens, tantam molem predae cum viginti pariter elefantis
detulit, ut humanae crederetur posse sufficere cupiditati.
|