13. Ad
hunc Hilpericus Francorum rex suos legatos dirigens, multa ab ea ornamenta,
aureas etiam singularum librarum suscepit, habentes ab una parte effigiem
imperatoris et scriptum in circulo: TIBERII. CONSTANTINI. PERPETUI. AUGUSTI, ab alia
vero parte habentes quadrigam et ascensorem continentes scriptum: GLORIA.
ROMANORUM. Huius in diebus beatus Gregorius diaconus, qui post papa extitit,
cum esset apocrisarius, apud eandem regiam urbem, Morales libros composuit
Euthiciumque eiusdem urbis episcopum de resurrectione errantem in conspectu
eiusdem Augusti superavit. Hac etiam tempestate Faroald, primus Spolitanorum
dux, cum Langobardorum exercitu Classem invadens, opulentam urbem spoliatam
cunctis divitiis nudam reliquit.
14. Mortuo vero apud
Aquileiam patriarcha Probino, qui ecclesiam unum rexerat annum, eidem ecclesiae
sacerdos Helias praeficitur.
15. Tiberius igitur
Constantinus postquam imperium septem rexerat annis, sentiens sibi diem mortis
imminere, una cum consilio Sophiae Augustae Mauricium, genere Cappadocem, virum
strenuum, ad imperium elegit, ornatamque suam filiam regalibus ornamentis, ei
eam tradidit, dicens: "Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum.
Utere eo felix, memor semper, ut aequitate et iustitia delecteris". Haec
postquam dixit, de hac luce ad aeternam patriam migravit, magnum luctum populis
de sua morte relinquens. Fuit enim summae bonitatis, in elemosinis promptus, in
iudiciis iustus, in iudicando cautissimus, nullum despiciens, sed omnes in bona
voluntate complectens; omnes diligens, ipse quoque est dilectus a cunctis. Quo
defuncto, Mauricius indutus purpura, redimitus diademate, ad circum processit,
adclamatisque sibi laudibus, largita populo munera, primus ex Grecorum genere
in imperio confirmatus est.
|