25. Hoc tempore isdem beatus
Gregorius Augustinum et Mellitum et Iohannem cum aliis pluribus monachis
timentibus Deum in Brittaniam misit eorumque praedicatione ad Christum Anglos
convertit.
26. His diebus, defuncto
Helia Aquileiensi patriarcha postquam quindecim annos sacerdotium gesserat,
Severus huic succedens regendam suscepit ecclesiam. Quem Smaracdus patricius
veniens de Ravenna in Gradus, per semet ipsum e basilica extrahens, Ravennam
cum iniuria duxit cum aliis tribus ex Histria episcopis, id est Iohanne
Parentino et Severo atqueVindemio, necnon etiam Antonio iam sene Ecclesiae
defensore. Quibus comminans exilia atque violentiam inferens, communicare
conpulit Iohanni Ravennati episcopo, trium capitulorum damnatori, qui a tempore
papae Vigilii vel Pelagii a Romanae Ecclesiae desciverat societate. Exempto
vero anno, e Ravenna ad Gradus reversi sunt. Quibus nec plebs communicare
voluit, nec ceteri episcopi eos receperunt. Smaracdus patricius a daemonio non
iniuste correptus, successorem Romanum patricium accipiens, Constantinopolim
remeavit. Post haec facta est sinodus decem episcoporum in Mariano, ubi
receperunt Severum patriarcham Aquilei .ensem dantem libellum erroris sui, quia
trium capitulorum damnatoribus communicarat Ravennae. Nomina vero episcoporum
qui se ab hoc scismate cohibuerunt haec sunt: Petrus de Altino, Clarissimus
[Concordiensis], Ingenuinus de Sabione, Agnellus Tridentinus, Iunior
Veronensis, Horontius Vicentinus, Rusticus de Tarvisio, Fonteius Feltrinus,
Agnellus de Acilo, Laurentius Bellunensis, Maxentius Iuliensis et Adrianus
Polensis. Cum patriarcha autem communicaverunt isti episcopi:
Severus, Parentinus Iohannes, Patricius, Vindemius et Iohannes.
27. Hac
tempestate rex Authari ad Histriam exercitum misit; cui exercitui Evin dux
Tridentinus praefuit. Qui post praedas et incendia, facta pace in annum unum,
magnam pecuniam regi detulerunt. Alii quoque Langobardi in insula Comacina
Francionem magistrum militum, qui adhuc de Narsetis parte fuerat et iam se per
viginti annos continuerat, obsidebant. Qui Francio post sex menses obsidionis
suae Langobardis eandem insulam tradidit, ipse vero, ut optaverat, dimissus a
rege, cum sua uxore et supellectili Ravennam properavit. Inventae sunt in eadem
insula divitiae multae, quae ibi de singulis fuerant civitatibus commendatae.
|