28. At
vero Flavius rex Authari legatos ad Childebertum misit, petens eius germanam
suo matrimonio sociari. Cumque Childebertus, acceptis muneribus a Langobardorum
legatis, suam germanam eorum regi se daturum promisisset, advenientibus tamen
Gothorum de Hispania legatis, eandem suam germanam, eo quod gentem illam ad
fidem catholicam conversam fuisse cognoverat, repromisit.
29. Inter
haec legationem ad imperatorem Mauricium direxit, mandans ei, ut, quod prius
non fecerat, nunc contra Langobardorum gentem bellum susciperet atque cum eius
consilio eos ab Italia removeret. Qui nihil moratus, exercitum suum ad
Langobardorum debellationem in Italiam direxit. Cui Authari rex et Langobardorum
acies non segniter obviam pergunt proque libertatis statu fortiter confligunt. In ea pugna Langobardi
victoriam capiunt; Franci vehementer caesi, nonnulli capti, plurimi etiam per
fugam elapsi vix ad patriam revertuntur. Tantaque ibi strages
facta est de Francorum exercitu quanta usquam alibi non memoratur. Mirandum
sane est cur Secundus, qui aliqua de Langobardorum gestis scripsit, hanc tantam
eorum victoriam praeterierit, cum haec quae praemisimus de Francorum interitu
in eorum historia eisdem ipsis paene verbis exarata legantur.
30. Flavius
vero rex Authari legatos post haec ad Baioariam misit, qui Garibaldi eorum
regis filiam sibi in matrimonium peterent. Quos ille benigne suscipiens, Theudelindam suam
filiam Authari se daturum promisit. Qui legati revertentes cum haec Authari
nuntiassent, ille per semet ipsum suam sponsam videre cupiens, paucis secum sed
expeditis ex Langobardis adhibitis, unumque sibi fidelissimum et quasi seniorem
secum ducens, sine mora ad Baioariam perrexit. Qui cum in conspectum Garibaldi
regis iuxta morem legatorum introducti essent et is qui cum Authari quasi
senior venerat post salutationem verba, ut moris est, intulisset: Authari, cum
a nullo illius gentis cognosceretur, ad regem Garibaldum propinquius accedens
ait: "Dominus meus Authari rex me proprie ob hoc direxit, ut vestram
filiam, ipsius sponsam, quae nostra domina futura est, debeam conspicere, ut
qualis eius forma sit, meo valeam domino certius nuntiare". Cumque rex
haec audiens filiam venire iussisset, eamque Authari, ut erat satis eleganti
forma, tacito nutu contemplatus esset, eique satis per omnia conplacuisset, ait
ad regem: "Quia talem filiae vestrae personam cernimus, ut eam merito
nostram reginam fieri optemus, si placet vestrae potestati, de eius manu, sicut
nobis postea factura est, vini poculum sumere preoptamus". Cumque rex id
ut fieri deberet, annuisset, illa, accepto vini poculo, ei prius qui senior
esse videbatur propinavit. Deinde cum Authari, quem suum esse sponsum
nesciebat, porrexisset, ille, postquam bibit ac poculum redderet, eius manum,
nemine animadvertente, digito tetigit dexteramque suam sibi a fronte per nasum
ac faciem produxit. Illa hoc suae nutrici rubore perfusa nuntiavit. Cui nutrix sua ait: "Iste nisi ipse rex et sponsus tuus esset, te
omnino tangere non auderet. Sed interim sileamus, ne hoc patri tuo fiat cognitum. Re
enim vera digna persona est, quae tenere debeat regnum et tuo sociari
coniugio". Erat autem tunc Authari iuvenili aetate floridus, statura
decens, candido crine perfusus et satis decorus aspectu. Qui mox, a rege
comeatu accepto, iter patriam reversuri arripiunt deque Noricorum finibus
festinanter abscedunt. Noricorum siquidem provincia, quam Baioariorum populus
inhabitat, habet ab oriente Pannoniam, ab occidente Suaviam, a meridie Italiam,
ab aquilonis vero parte Danubii fluenta. Igitur Authari cum iam prope Italiae
fines venisset secumque adhuc qui eum deducebant Baioarios haberet, erexit se
quantum super equum cui praesidebat potuit et toto adnisu securiculam, quam manu
gestabat, in arborem quae proximior aderat fixit eamque fixam reliquit,
adiciens haec insuper verbis: "Talem Authari feritam facere solet".
Cumque haec dixisset, tunc intellexerunt Baioarii qui cum eo comitabantur, eum
ipsum regem Authari esse. Denique post aliquod tempus, cum propter Francorum
adventum perturbatio Garibaldo regi advenisset, Theudelinda, eius filia, cum
suo germano nomine Gundoald ad Italiam confugiit seque adventare Authari suo
sponso nuntiavit. Cui statim ille obviam cum magno apparatu nuptias
celebraturus in campum Sardis, qui super Veronam est, occurrens, eandem cunctis
laetantibus in coniugium idus maias accepit. Erat autem tunc ibi inter ceteros
Langobardorum duces Agilulf dux Taurinensium civitatis. Quo in loco cum
perturbato aere lignum quoddam, quod in regiis septis situm erat, cum magno
tonitruorum fragore vi fulminis ictum fuisset, habebat tunc Agilulf quendam de
suis aruspicem puerum, qui per artem diabolicam, quid futurum portenderent
ictus fulminum, intellegebat. Qui secrete, cum Agilulf ad requisita naturae resideret,
eidem dixit: "Mulier ista, quae modo regi nostro nupsit, tua non post
multum coniux futura est". Quod ille audiens, caput se
eius amputaturum, si hac de re amplius aliquid diceret, comminatus est. Cui
ille: "Ego quidem" inquit "occidi possum, [sed fata nequeunt
immutari]; nam certe ad hoc ista in hanc patriam femina venit, ut tuis debeat
nuptiis copulari". Quod ita quoque post factum est. Hoc tempore, quam ob
causam incertum, Ansul cognatus regis Authari, apud Veronam est interfectus.
|