31. Hac
etiam tempestate Grippo, legatus Childeberti regis Francorum, cum a
Constantinopoli remeasset et eidem regi suo, quomodo honorifice ab imperatore
Mauricio susceptus fuisset, nuntiasset, et quia iniurias, quas apud Carthaginem
perpessus fuerat, imperator ad voluntatem Childeberti regis ultum iri
promisisset: Childebertus confestim iterato in Italiam exercitum Francorum cum
viginti ducibus ad debellandam Langobardorum gentem direxit. E quibus ducibus
Audoaldus et Olo et Cedinus eminentiores fuerunt. Sed Olo cum inportune ad
Bilitionis castrum accessisset, iaculo sub mamilla sauciatus cecidit et mortuus
est. Reliqui vero Franci cum egressi fuissent ad praedandum, a Langobardis
inruentibus passim per loca singula prostemebantur. At vero Audoaldus et sex
duces Francorum ad Mediolanensium urbem advenientes, ibi eminus in campestribus
castra posuerunt. Quo loco ad eos imperatoris legati venerunt, nuntiantes
adesse exercitum in solatio eorum dicentesque quia: "Post triduum cum eisdem
veniemus et hoc vobis erit signum: cum videritis villae huius, quae in monte
sita est, domus incendio concremari et fumum incendii ad caelos usque sustolli,
noveritis nos cum exercitu, quem pollicemur, adventare". Sed expectantes
Francorum duces diebus sex iuxta placitum, nullum ex his [de] quibus legati
imperatoris promiserant, venisse, contemplati sunt. Cedinus autem cum tredecim
ducibus laevam Italiae ingressus, quinque castella cepit, a quibus etiam
sacramenta exegit. Pervenit etiam exercitus Francorum usque Veronam, et
deposuerunt castra plurima per pacem post sacramenta data, quae se eis
crediderant nullum ab eis dolum existimantes. Nomina autem castrorum quae diruerunt in
territorio Tridentino ista sunt: Tesana, Maletum, Sermiana, Appianum, Fagitana,
Cimbra, Vitianum, Bremtonicum, Volaenes, Ennemase, et duo in Alsuca et unum in
Verona. Haec omnia castra cum diruta essent a Francis, cives universi ab eis
ducti sunt captivi. Pro Ferruge vero castro, intercedentibus episcopis
Ingenuino de Savione et Agnello de Tridento, data est redempio, per caput
uniuscuiusque viri solidus unus usque ad solidos sexcentos. Interea Francorum
exercitum, cum esset tempus aestivum, propter inconsueti aeris incommoditatem,
desenteriae morbus graviter exagitare coepit, quo morbo plures ex eis
interierunt. Quid plura? Cum per tres menses Prancorum exercitus Italiam
pervagaret nihilque proficeret neque se de inimicis ulcisci posset, eo quod se
in locis firmissimis contulissent, neque regem attingere valeret, de quo ultio
fieret, qui se intra Ticinensem munierat urbem, ut diximus, infirmatus aeris
intemperantia ac fame constrictus exercitus redire ad propria destinavit. Qui
revertentes ad patriam, in tantum famis penuriam perpessi sunt, ut prius
vestimenta propria, insuper etiam et arma ad coemendum victum praeberent, quam
ad genitale solum pertingerent.
32. Circa haec tempora
putatur esse factum, quod de Authari rege refertur. Fama est enim, tunc eundem
regem per Spoletium Beneventum pervenisse eandemque regionem cepisse et usque
etiam Regium, extremam Italiae civitatem vicinam Siciliae, perambulasse; et
quia ibidem intra maris undas columna quaedam esse posita dicitur, usque ad eam
equo sedens accessisse eamque de hastae suae cuspide tetigisse, dicens:
"Usque hic erunt Langobardorum fines". Quae columna usque hodie
dicitur persistere et columna Authari appellari.
33. Fuit autem primus
Langobardorum dux in Benevento nomine Zotto, qui in ea principatus est per
curricula viginti annorum.
|