Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • Capp. XXXIV-XXXV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXIV-XXXV

34. Interea Authari rex legationem verbis pacificis ad Gunthramnum regem Francorum, patruum scilicet Childeberti regis, direxit. A quo legati idem iocunde suscepti, sed ad Childebertum, qui ei nepus ex fratre erat, directi sunt, ut per eius nutum pax cum gente Langobardorum firmaretur. Erat autem Gunthramnus iste, de quo diximus, rex pacificus et omni bonitate conspicuus. Cuius unum factum satis admirabile libet nos huic nostrae historiae breviter inserere, praesertim cum hoc Francorum historia noverimus minime contineri. Is, cum venatum quodam tempore in silvam isset, et, ut adsolet fieri, hac illacque discurrentibus sociis, ipse cum uno fidelissimo tamen suo remansisset, gravissimo somno depressus, caput in genibus eiusdem fidelis sui reclinans, obdormivit. De cuius ore parvum animal in modum reptilis egressum, tenuem rivulum, qui propter discurrebat, ut transire possit, satagere coepit. Tunc isdem in cuius gremio quiescebat spatam suam vagina exemptam super eundem rivulum posuit; super quam illud reptile, de quo diximus, ad partem aliam transmeavit. Quod cum non longe exinde in quoddam foramen montis ingressum fuisset, et post aliquantum spatii regressum super eandem spatam praefatum rivulum transmeasset, rursum in os Gunthramni, de quo exierat, introivit. Gunthramnus post haec de somno expergefactus, mirificam se visionem vidisse narravit. Retulit enim, paruisse sibi in somnis quod fluvium quendam per pontem ferreum transisset et sub montem quendam introisset, ubi multum auri pondus aspexisset. Is vero in cuius gremio caput tenuerat cum dormisset, quid de eo viderat ei per ordinem retulit. Quid plura? Effossus est locus ille, et inestimabiles thesauri, qui ibidem antiquitus positi fuerant, sunt reperti. De quo auro ipse rex postmodum cyborium solidum mirae magnitudinis et magni ponderis fecit, multisque illud preciosissimis gemmis decoratum ad sepulchrum Domini Hierosolimam transmittere voluit. Sed cum minime potuisset, idem supra corpus beati Marcelli martyris, quod in civitate Caballonno sepultum est, ubi sedes regni illius erat, poni fecit; et est ibi usque in praesentem diem. Nec est usquam ullum opus ex auro effectum, quod ei valeat conparari. Sed nos, his breviter quae relatu digna erant contactis, ad historiam revertamur.

35. Interim dum legati Authari regis in Francia morarentur, rex Authari apud Ticinum nonas septembris, veneno, ut tradunt, accepto, moritur postquam sex regnaverat annos. Statimque a Langobardis legatio ad Childebertum regem Francorum missa est, quae Authari regis mortem eidem nuntiaret et pacem ab eo expeteret. Quod ille audiens, legatos quidem suscepit, pacem vero in posterum se daturum promisit. Qui tamen praefatos legatos post aliquot dies, promissa pace, absolvit. Regina vero Theudelinda quia satis placebat Langobardis, permiserunt eam in regia consistere dignitate, suadentes ei, ut sibi quem ipsa voluisset ex omnibus Langobardis virum eligeret, talem scilicet qui regnum regere utiliter possit. Illa vero consilium cum prudentibus habens, Agilulfum ducem Taurinatium et sibi virum et Langobardorum genti regem elegit. Erat enim isdem vir strenuus et bellicosus et tam forma quam animo ad regni gubernacula coaptatus. Cui statim regina ad se venire mandavit, ipsaque ei obviam ad Laumellum oppidum properavit. Qui cum ad eam venisset, ipsa sibi post aliqua verba vinum propinari fecit. Quae cum prior bibisset, residuum Agilulfo ad bibendum tribuit. Is cum reginae, accepto poculo, manum honorabiliter osculatus esset, regina cum rubore subridens, non deberi sibi manum osculari, ait, quem osculum ad os, iungere oporteret. Moxque eum ad suum basium erigens, ei de suis nuptiis deque regni dignitate aperuit. Quid plura? Celebrantur cum magna laetitia nuptiae; suscepit Agilulf, qui fuerat cognatus regis Authari, incoante iam mense novembrio, regiam dignitatem. Sed tamen, congregatis in unum Langobardis, postea mense maio ab omnibus in regnum apud Mediolanum levatus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License