1. Confirmata
igitur Agilulf, qui et Ago dictus est, regia dignitate, causa eorum qui ex castellis
Tridentinis captivi a Francis ducti fuerant, Agnellum episcopum Tridentinum in
Franciam misit. Qui exinde rediens, secum aliquantos captivos, quos Brunihilde
regina Francorum ex proprio pretio redimerat, revocavit. Evin quoque dux
Tridentorum ad optinendam pacem ad Gallias perrexit; qua impetrata, regressus
est.
2. Hoc
anno fuit siccitas nimium gravis a mense ianuario usque ad mensem septembrium;
et facta est magna penuria famis. Venit quoque et magna locustarum multitudo in
territorium Tridentinum, quae maiores erant quam ceterae locustae; et mirum
dictu, herbas paludesque depastae sunt, segetes vero agrorum exigue
contigerunt. Sequenti
quoque anno pari nihilominus modo adventarunt.
3. His diebus Agilulf rex
occidit Mimulfum ducem de insula Sancti Iuliani, eo quod se superiori tempore
Francorum ducibus tradidisset. Gaidulfus vero Bergamensis dux in civitate sua
Bergamo rebellans, contra regem se communivit; sed datis obsidibus pacem cum
rege fecit. Rursum se Gaidulfus in insula Comacina seclausit. Agilulf vero rex
in eandem Comacinam insulam ingressus, homines Gaidulfi exinde expulit et
thesaurum, quem ibidem a Romanis positum invenerat, Ticinum transtulit.
Gaidulfus vero iterato Bergamum confugiens, ibique ab Agilulfo rege obtemptus,
rursus in gratiam receptus est. Rebellavit quoque dux Ulfari contra regem
Agonem aput Tarvisium et obsessus captusque est ab eo.
|