7.
His diebus Tassilo a Childeperto rege Francorum aput
Baioariam rex ordinatus est. Qui mox cum exercitu in Sclavorum provinciam
introiens, patrata victoria, ad solum proprium cum maxima praeda remeavit.
8.
Hac etiam tempestate Romanus patricius et exharchus
Ravennae Romam properavit. Qui dum Ravennam revertitur, retenuit civitates quae
a Langobardis tenebantur, quarum ista sunt nomina: Sutrium, Polimartium, Horta,
Tuder, Ameria, Perusia, Luceolis, et alias quasdam civitates. Quod factum cum
regi Agilulfo nuntiatum esset, statim Ticino egressus, cum valido exercitu
civitatem Perusium petiit; ibique per dies aliquot Maurisionem ducem
Langobardorum, qui se Romanorum partibus tradiderat, obsedit, et sine mora
captum vita privavit. Huius regis adventu in tantum beatus Gregorius papa
exterritus est, ut ab expositione templi, de quo in Ezechiele legitur,
desisteret, sicut ipse quoque in suis homeliis refert. Rex igitur Agilulf,
rebus conpositis, Ticinum repedavit. Nec multum post, suggerente maxime
Theudelinda regina sua coniuge, sicut eam beatus papa Gregorius suis epistulis
saepius ammonuit, cum eodem viro sanctissimo papa Gregorio atque Romanis pacem
firmissimam pepigit. Eidemque reginae idem venerabilis sacerdos pro gratiarum
actione hanc epistulam direxit:
9.
"Gregorius Theudelindae reginae Langobardorum. Quia excellentia vestra
ad faciendum pacem studiosius et benigne se, sicut solet, inpenderit,
renuntiante filio nostro Probo abbate cognovimus. Nec enim aliter de
christianitate vestra confidendum fuit, nisi quia in causa pacis laborem et
bonitatem vestram omnibus monstraretis. Unde omnipotenti Deo gratias agimus,
qui ita cor vestrum sua pietate regit, ut, sicut fidem rectam tribuit, ita
quoque placita sibi vos semper operari concedat. Non enim, excellentissima
filia, de sanguine, qui ab utraque parte fundendus fuerat, parvam te credas
adquisisse mercedem. Ex qua re voluntati vestrae gratias referentes, Dei nostri
misericordiam deprecamur, ut bonorum vobis vicem in corpore et anima hic et in
futuro conpenset. Salutantes vos praeterea paterna
dilectione hortamur, ut aput excellentissimum coniugem vestrum illa agatis,
quatenus christianae rei publicae societatem non rennuat. Nam sicut et vos
scire credimus, multis modis est utile, si se ad eius amicitiam conferre
voluerit. Vos
ergo more vestro quae ad gratiam partium pertinent semper studete atque, ubi
causa mercedis se dederit, elaborate,ut bona vestra amplius ante omnipotentis
Dei oculos commendetis". Item epistola eiusdem ad Agilulfum regem:
"Gregorius Agilulfo regi Langobardorum. Gratias excellentiae vestrae referimus,
quia petitionem nostram audientes, pacem, quae utrisque esset partibus
profutura, sicut de vobis confidentiam habuimus, ordinastis. Ex qua re excellentiae vestrae prudentiam et bonitatem valde laudamus, quia
pacem diligendo, Deum vos, qui auctor ipsius est, amare, monstratis. Nam si,
quod absit, facta non fuisset, quid agi habuit, nisi ut cum peccato et periculo
partium miserorum rusticorum sanguis, quorum labor utrisque proficit,
funderetur? Sed ut prodesse nobis eandem pacem, quemadmodum a vobis facta est,
sentiamus, paterna caritate salutantes petimus, ut, quotiens occasio se
dederit, ducibus vestris per diversa loca et maxime in his partibus
constitutis, vestris praecipiatis epistolis, ut hanc pacem, sicut promissum
est, pure custodiant, et occasiones sibi aliquas non quaerant, unde aut
contentio quaedam aut ingratitudo nascatur, quatenus voluntati vestrae agere
gratias valeamus. Latores vero praesentium litterarum, sicut revera homines
vestros, in eo quo debuit affectu suscepimus, quia iustum fuit, ut viros
sapientes et qui pacem factam Deo propitio nuntiarunt cum caritate et suscipere
et dimittere deberemus".
|