10. Inter
haec sequenti mense ianuario paruit stella cometes mane et vespere per totum
mensem. Eo quoque mense defunctus est Iohannes archiepiscopus Ravennae. Cuius
in locum Marianus civis Romanus substitutus est. Evin quoque duce in Tridentu
mortuo, datus est eidem loco dux Gaidoaldus, vir bonus ac fide catholicus.
Isdem ipsis diebus Baioarii usque ad duo milia virorum dum super Sclavos inruunt,
superveniente Cacano omnes interficiuntur. Tunc primum cavalli silvatici et bubali in
Italiam delati, Italiae populis miracula fuerunt.
11. Hac etiam tempestate
Childepertus rex Francorum, aetatis anno vigesimo quinto cum uxore propria,
sicut fertur, in veneno extinguitur. Hunni quoque, qui et Abares dicuntur, a
Pannonia in Turingam ingressi, bella gravissima cum Francis gesserunt.
Brunichildis tunc regina cum nepotibus adhuc puerulis Theudeperto et Theuderico
regebat Gallias, a quibus accepta Hunni pecunia revertuntur ad propria. Mortuus
quoque est Gunthramnus rex Francorum, regnumque illius Brunichildis regina
suscepit cum nepotibus adhuc parvulis, filiis Childeperti.
12. Per idem tempus Cacanus
rex Hunnorum legatos ad Agilulfum Mediolanum mittens, pacem cum eo fecit. Romanus quoque patricius moritur; cui Gallicinus successit et cum Agilulfo
rege pacis concordiam iniit.
|