16. Sequenti anno Ariulfus
dux, qui Farualdo aput Spoletium successerat, moritur. Hic Ariulfus cum bello
contra Romanos in Camerino gessisset victoriamque patrasset, requirere a suis
hominibus coepit, quis vir ille fuerit, quem ipse in illo bello quod gesserat
tam strenue pugnantem vidisset. Cui cum sui viri responderent, se ibi nullum
aliquem fortius facientem quam ipsum ducem vidisse, ille ait: "Certe
multum et per omnia me meliorem ibi alium vidi, qui, quotiens me adversae
partis aliquis percutere voluit, ille vir strenuus me semper suo clyppeo
protexit". Cumque dux ipse prope Spoletium, ubi basilica beati martyris
Savini episcopi sita est, in qua eiusdem venerabile corpus quiescit,
advenisset, interrogavit, cuius haec tam ampla domus esset. Responsum est ei a
viris fidelibus, Savinum ibi martyrem requiescere, quem christiani, quotiens in
bellum contra hostes irent, solitum haberent in suum auxilium invocare.
Ariulfus vero, cum adhuc esset gentilis, ita respondit: "Et potest fieri,
ut homo mortuus aliquod viventi auxilium praestet?". Qui cum hoc dixisset,
equo desiliens eandem basilicam conspecturus intravit. Tunc aliis orantibus,
ipse picturas eiusdem basilicae mirari coepit. Qui cum figuram beati martyris
Savini depictam conspexisset, mox cum iuramento affirmavit dicens, talem omnino
eum virum qui se in bello protexerat formam habitumque habuisse. Tunc
intellectum est, beatum martyrem Savinum eidem in proelio adiutorium
contulisse. Igitur mortuo Ariulfo, duo filii Faroald superioris ducis inter se
propter ducatum decertantes, unus ex ipsis, qui cum victoriam coronatus est,
nomine Teudelapius, ducatum suscepit.
17. Circa haec tempora
coenobium beati Benedicti patris, quod in castro Casino situm est, a Langobardis
noctu invaditur. Qui universa diripientes, nec unum ex monachis tenere
potuerunt, ut prophetia venerabilis Benedicti patris, quam longe ante
praeviderat, impleretur, qua dixit: "Vix apud Deum optinere potui, ut ex
hoc loco mihi animae cederentur". Fugientes quoque ex eodem loco monachi
Romam petierunt, secum codicem sanctae regulae, quam praefatus pater
conposuerat, et quaedam alia scripta necnon pondus panis et mensuram vini et
quidquid ex supellectili subripere poterant deferentes. Siquidem post beatum
Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius, post quem Vitalis, ad extremum
Bonitus congregationem ipsam rexit; sub quo haec distructio facta est.
18. Mortuo igitur Zottone
Beneventanorum duce, Arigis in loco ipsius a rege Agilulfo missus successit;
qui ortus in Foroiulii fuerat et Gisulfi Foroiulani ducis filios educarat
eidemque Gisulfo consanguineus erat. Ad hunc Arigis extat epistula beati papae
Gregorii in hunc modum directa:
19.
"Gregorius Arogi duci. Quia sic de gloria
vestra sicut re vera de filio nostro confidimus, petere a vobis aliqua
fiducialiter provocamur, arbitrantes, quod minime nos patiamini contristari,
maxime in tali re, unde vestra anima multum poterit adiuvari. Indicamus autem,
propter ecclesias beatorum Petri ac Pauli aliquantas nobis trabes necessarias
esse, et ideo Savino subdiacono nostro iniunximus, de partibus Brittiorum
aliquantas incidere, et ut usque ad mare in locum aptum trahere debeat. Et quia
in hac re solaciis indiget, salutantes gloriam vestram paterna caritate petimus,
ut actionariis vestris qui in illo loco sunt deputetis, ut homines qui sub eis
sunt cum bubus suis in eius transmittere solacium debeant, quatenus vobis
concurrentibus melius quod ei iniunximus possit perficere. Nos enim
promittimus, quia, dum res perfecta fuerit, dignum vobis exenium, quod non sit
iniuriosum, transmittemus. Nam scimus nos considerare et filiis nostris, qui
bonam nobis voluntatem exhibent, respondere. Unde iterum petimus, gloriose
fili, ut ita facere debeatis, ut et nos vobis possimus esse pro praestito
beneficio debitores, et vos mercedem pro sanctorum ecclesiis habeatis".
|