Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus Diaconus
Historia Langobardorum

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • Capp. L-LI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. L-LI

50. Circa haec tempora regis Persarum coniux nomine Cesara de Perside exiens, cum paucis suis fidelibus privato habitu propter christianae fidei amorem Constantinopolim venit. Quae ab imperatore honorifice suscepta, post aliquot dies, ut desiderabat, baptismum consecuta et ab Augusta de sacro fonte levata est. Quod vir eius Persarum rex audiens, legatos Constantinopolim ad Augustum direxit, quatenus eidem suam uxorem redderet. Qui ad imperatorem venientes, verba regis Persarum nuntiant, qui suam requirebat reginam. Imperator haec audiens remque omnino ignorans, eis responsum reddidit dicens: "De regina, quam quaeritis, fatemur nos nihil scire, praeter quod ad nos hic aliqua mulier privato habitu advenit". Legati vero responderunt dicentes: "Si placet vestro conspectui, velimus hanc quam dicitis mulierem videre". Quae cum iussu imperatoris advenisset, mox ut eam legati conspiciunt, ad eius vestigia provolvuntur eique venerabiliter, quia eam suus vir requireret, suggerunt. Quibus illa respondit: "Ite, renuntiate regi vestro et domino, quia, nisi, sicut ego iam credidi, ita et ipse in Christum crediderit, me iam ultra consortem thori habere non poterit". Quid multa? Reversi legati ad patriam, universa quae audierant suo regi renuntiant. Qui nihil moratus, cum sexaginta milibus viris Constantinopolim pacifice ad imperatorem venit, a quo gratanter et satis digne susceptus est. Qui cum universis Christum dominum credens, pariter cum omnibus sacri baptismatis unda perfusus et ab Augusto de fonte levatus, catholica fide confirmatus est; multisque muneribus ab Augusto honoratus, accepta sua coniuge, laetus et gaudens ad suam patriam repedavit. Circa haec tempora mortuo aput Foroiuli Grasulfo duce, Foroiulensem ducatum Ago regendum suscepit. Aput Spoletium quoque Theudelaupo defuncto, Atto eidem civitati ductor efficitur.

51. Igitur Aripert, postquam aput Ticinum per annos novem Langobardos rexerat, diem obiens, regnum duobus filiis suis adhuc adulescentibus Perctarit et Godeperto regendum reliquit. Et Godepert quidem Ticini sedem regni habuit, Perctarit vero in civitate Mediolanensi. Inter quos fratres, facientibus malignis hominibus, discordiae et odiorum fomes surrexit in tantum, ut alter alterius regnum invadere conaretur. Qua de re Godepertus Garipaldum Taurinatium ducem ad Grimuald Beneventanorum strenuum tunc ductorem direxit, invitans eum, ut quantocius veniret et sibi adversus germanum suum Perctarit auxilium ferret, regisque filiam, suam germanam, ei se daturum promittens. Sed legatus ipse fraudulenter contra suum dominum agens, Grimualdum exhortatus est, ut veniret et Langobardorum regnum, quod adulescentes germani dissipabant, ipse arriperet, qui aetate maturus, consilio providus et viribus fortis existeret. Grimuald haec audiens, mox animum ad regnum Langobardorum obtinendum erexit. Ordinatumque aput Beneventum Romualdum suum filium ducem, ipse cum electa manu Ticinum profecturus iter arripuit, ac per omnes civitates, per quas viam habuit, sibi amicos et adiutores ad regnum percipiendum adscivit. Transemundum vero comitem Capuanum per Spoletium et Tusciam direxit, ut eius regionis Langobardos suo consortio coaptaret. Qui imperata sibi strenue perficiens, ei cum multis adiutoribus aput Aemiliam in itinere occurrit. Igitur Grimuald, cum prope Placentiam cum robusta virorum multitudine advenisset, Garipaldum, qui legatus ad eum missus a Godeperto fuerat, Ticinum praemisit, ut eidem Godeperto de suo adventu nuntiaret. Qui ad Godepertum veniens, Grimualdum citius adventare dixit. Cumque Godepert ab eo quaereret, quo in loco eidem Grimualdo hospitium parare deberet, Garipald ita respondit: quod dignum esset, ut Grimualdus, qui pro eius causa venerat eiusque sororem accepturus esset, hospitium intra palatium haberet. Quod ita quoque factum est. Nam adveniens Grimuald, intra palatium mansionem accepit. Isdem vero Garipald totius nequitiae seminator Godeperto persuasit, ut non aliter quam lorica sub veste indutus cum Grimualdo locuturus veniret; asserens, quia eum Grimuald occidere vellet. Rursus idem fallendi artifex ad Grimualdum veniens dixit, quod, nisi se fortiter praepararet, eum Godepertus suo gladio perimeret, asseverans Godepertum, quando cum eo ad conloquendum veniret, loricam sub veste gestare. Quid plura? Cum ad conloquium die crastino venissent, et Godepertum post salutationem Grimualdus amplexatus esset, statim sensit, quod loricam sub veste gestaret. Nec mora, evaginato gladio eum vita privavit. Regnumque eius et omnem potentiam invadens, suae subdidit dicioni. Habebat autem tunc Godepert iam filium parvulum nomine Raginpertum, qui a Godeperti fidelibus sublatus et occulte nutritus est. Nec eum Grimuald persequi curavit, quipqui adhuc infantulus esset. Quo audito Perctarit, qui aput Mediolanum regnabat, quod germanus eius esset extinctus, quanta potuit velocitate fugam arripuit adque ad regem Avarum Cacanum pervenit, uxorem Rodelindam et parvulum filium nomine Cunicpertum relinquens, quos Grimuald Beneventum in exilium direxit. His ita gestis, Garipaldus, cuius instigatione et certamine ista patrata sunt et non solum haec egerat, sed et fraudem in legatione sua fecerat, dum munera, quae deferre Beneventum debuerat, non integra deportasset , talium ergo operum patrator non diu laetatus est. Erat quidam parvus homunculus ex propria familia Godeperti oriundus in civitate Taurinatium. Is cum Garipaldum ducem ipso sacratissimo paschali die ad orationem in beati Iohannis basilicam venturum sciret, super sacrum baptisterii fontem conscendens laevaque manu se ad columellum tugurii continens, unde Garipaldus transiturus erat, evaginatum ensem sub amictu tenens, cum iuxta eum Garipald venisset, ut pertransiret, ipse, elevato amictu, toto adnisu eodem ense in cervice percussit caputque eius protinus amputavit. Super quem qui cum Garipaldo venerant inruentes, multis eum ictuum vulneribus occiderunt. Qui licet occubuerit, tamen Godeperti sui domini iniuriam insigniter ultus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License