Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Paulus Diaconus Historia Langobardorum IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XIII-XV13. Rursumque Tiberius contra hunc Leonem insurgens, regnum eius invasit, eumque toto quo ipse regnavit tempore in eadem civitate in custodia tenuit. 14. Hoc tempore sinodus Aquileiae facta ob imperitiam fidei quintum universalem concilium suscipere diffidit, donec salutaribus beati papae Sergii monitis instructa et ipsa huic cum ceteris Christi ecclesiis annuere consentit. Facta autem est haec sinodus Constantinopolim temporibus Vigilii papae sub Iustiniano principe contra Theodorum et omnes hereticos, qui, beatam Mariam solum hominem, non Deum et hominem genuisse, adfirmabant. In qua sinodo catholice est institutum, ut beata Maria semper virgo theotocos diceretur, quia, sicut catholica fides habet, non hominem solum, sed vere Deum et hominem genuit. 15. His diebus Cedoal rex Anglorum Saxonum, qui multa in sua patria bella gesserat, ad Christum conversus Romam properavit. Qui per Cunincpertum regem veniens, ab eo mirifice susceptus est. Is cum Romam pervenisset, a Sergio papa baptizatus Petrusque appellatus et adhuc in albis constitutus, ad regna caelestia migravit. Cuius corpus in basilica beati Petri sepultum est, et hoc super se epythapium descriptum habet: Culmen, opes, sobolem, pollentia regna, triumphos, |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |