4.
De municipiis itaque tractandum est. Prima
origo oppidorum, quae civitates dictae sunt, municipia ex causa supra dicta
nominata sunt. Accidit autem <ut> insessarum [earum] gentium populi saepe
mutarent sedem in Italia et in provinciis, ut Fryges in Latio, ut Diomedes cum
Graiis in Apulia, ut Macedones in Lybie, Tyrreni qui dicuntur Etrurii
<in> Galliae, in Asiae finibus socii Gallorum insedere et multas [quas
Frigiis Diomedis fines. Quae etiam socii] constituere civitates. Atque in eas
partiti sunt hi [cives dicunt quidem ultro citroque aut bello reppulisse aut
indigenas], praemensumque quod universis suffecturum videbatur solum. Territis
fugatisque inde civibus, territoria dixerunt. [Contra hoc aliud, de quo suo
loco referemus.] Singuli deinde terram, nec tantum occupaverunt quod colere
potuissent, sed quantum in spem colendi reservavere. [Hi ergo agri occupatorii
dicuntur. Arcendo enim vicinos hanc appellationem finxit.] Itaque hi agri a
quibusdam soluti appellantur: soluti autem non sunt, quorum fines deprehendi
possunt et finiuntur. [Quos quidam arcifinales vocant.] Hi autem arcifinales
dicuntur. Condiciones autem agrorum variae sunt ac diversae, quae aut casibus
bellorum aut utilitatibus populi Romani aut ab iniustitia, ut dicunt,
inaequales sunt.
5. Occupatorii autem dicuntur agri,
quos quidam arcifinales vocant, [hi autem arcifinales dici debent.] Quibus
agris victor populus occupando nomen dedit. Bellis enim gestis
victores populi terras omnes, ex quibus victos eiecerunt, publicavere, atque
universaliter territorium dixerunt, intra quos fines iuris dicendi ius esset. Deinde ut quisque virtute colendi quid
occupavit, arcendo [vero] vicinum arcifinale dixit.
6. Horum ergo agrorum nullum
<est> aes, nulla forma, quae publicae fidei possessoribus testimonium
reddat, quoniam non ex mensuris actis unus quisque modum accepit, sed quod aut
excoluit aut in spem colendi occupavit. quidam vero possessionum suarum
privatim formas fecerunt, quae nec ipsos vicinis nec sibi vicinos obligant,
quoniam res est voluntaria.
|