13. Ergo convenientia, ut supra diximus,
possessorum terminos consecrat. Qui, ut ante dixeramus, omnibus angulis
coxisque positi esse debent. In quibusdam vero regionibus saepe per longum
spatium et inter multos possessores rigores dumique finem faciunt, ut aliquando
tantum modo per singulorum possessorum spatia, id est a capite usque ad caput,
positi inveniuntur termini, hoc est a fine incipiente usque ad finem
deficientem, unde alterius possessionis finis incipiat observari. Quidam vero
in mediis spatiis plures interpositos habent. Quorum si quisquam per longum
spatium moveatur, inter longum tractum et inter plures possessores rigor durare
debet: qui si non est, totae regioni errorem quendam incuti nec ei tantum,
intra cuius fines <terminus> motus est, calumniam intro duci sed ultro
citroque confundi fines necesse est.
14.
Illa omnia, quae supra diximus, quae ad terminos lapideos pertinent, sive signa
subdita requirantur, sive notae aut litterae aut numeri, quam maxime secundum
consuetudinem regionum omnia intuenda sunt: tamen et novitates hae quae manu
fiunt fidem habere debent, quom intellegitur ea industria convenientiaque
possessorum fieri. Si vero pali lignei pro terminis dispositi sunt, aut
congeries lapidum acervatim congestae sint, quos scorpiones appellant, aut in
effigiem maceriarum, quae attinae appellantur, aut vertices amphorarum defixi,
aut petrae naturales notatae, aliudve quod loco termini observari videbitur, ex
consuetudine regionis et ex vicinis exempla sumenda sunt.
15.
Supercilia, de quibus mentionem habui, si finem facient, intuendum erit, in
quantum spatium devexitas supercilii extendatur, ne mons supercilium sit: intra
paucos enim pedes supercilia vocabula accipiunt. Quae tamen usque in planitiam ex superiori vergunt, ad
superiores possessores pertinent. Quidquid enim inferior possessor in solo suo
agit, damno superioris fit. Sive aret sive fodiat, detrahit pendentes ex
superiori terras. Si vero congerat aut adiciat quid, ad superiora non ascendit.
Ita haec causa efficit, ut superioribus possessoribus usque in planitiam
supercilia cedantur.
|