28.
Omnia autem finitionum genera, quae in occupatoriis agris videntur inveniri
posse, in quaestoriis et divisis et assignatis agris frequenter inveniuntur,
quoniam emendo vendendoque aut cambiando mutuandoque similia finitionum genera
inveniri possunt. Sed et unius agri extremitas potest multis finiri generibus,
cum ex uno latere finiatur terminis, ex alio arboribus, <ex> alio supercilio, ex alio rivo, quaeque alia
observabilia in finibus sunt. Ita non uno genere, quasi lege data, fines
observabuntur. Quae etiam in omnibus agrorum condicionibus evenire possunt.
29. Illud vero invenimus aliquibus
locis, ut inter arva vicini argvantur confundere fines eoque usque aratrum
perducere, ut in finibus solidum marginem non relinquant, quo discerni possint
fines.
30. Sed et in vineis aliisque culturarum
generibus simile quid inveniatur. Si enim duo possessores extremis finibus vineas
habent, cum fodiunt, finem solidum relinquunt. nam et signa defodiunt [propter
quaestorios agros].
31. Praeterea et in multis regionibus
comperimus quosdam possessores non continuas habere terras, sed particulas
quasdam in diversis locis, intervenientibus complurium possessionibus; propter
quod etiam complures vicinales viae sint, ut unus quisque possit ad particulas
suas iure pervenire. Sed et de viarum condicionibus locuti sumus. Quorundam
agri servitutem possessoribus ad particulas suas eundi redeundique praestant.
Quorundam etiam vicinorum aliquas silvas quasi publicas, immo proprias quasi
vicinorum, esse comperimus, nec quemquam in eis caedendi pascendique ius habere
nisi vicinos quorum sint; ad quas itinera saepe, ut supra diximus, per alienos
agros dantur.
|