Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Siculus Flaccus De condicionibus agrorum IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XIII-XV13. Ergo convenientia, ut supra diximus, possessorum terminos consecrat. Qui, ut ante dixeramus, omnibus angulis coxisque positi esse debent. In quibusdam vero regionibus saepe per longum spatium et inter multos possessores rigores dumique finem faciunt, ut aliquando tantum modo per singulorum possessorum spatia, id est a capite usque ad caput, positi inveniuntur termini, hoc est a fine incipiente usque ad finem deficientem, unde alterius possessionis finis incipiat observari. Quidam vero in mediis spatiis plures interpositos habent. Quorum si quisquam per longum spatium moveatur, inter longum tractum et inter plures possessores rigor durare debet: qui si non est, totae regioni errorem quendam incuti nec ei tantum, intra cuius fines <terminus> motus est, calumniam intro duci sed ultro citroque confundi fines necesse est. 14. Illa omnia, quae supra diximus, quae ad terminos lapideos pertinent, sive signa subdita requirantur, sive notae aut litterae aut numeri, quam maxime secundum consuetudinem regionum omnia intuenda sunt: tamen et novitates hae quae manu fiunt fidem habere debent, quom intellegitur ea industria convenientiaque possessorum fieri. Si vero pali lignei pro terminis dispositi sunt, aut congeries lapidum acervatim congestae sint, quos scorpiones appellant, aut in effigiem maceriarum, quae attinae appellantur, aut vertices amphorarum defixi, aut petrae naturales notatae, aliudve quod loco termini observari videbitur, ex consuetudine regionis et ex vicinis exempla sumenda sunt. 15. Supercilia, de quibus mentionem habui, si finem facient, intuendum erit, in quantum spatium devexitas supercilii extendatur, ne mons supercilium sit: intra paucos enim pedes supercilia vocabula accipiunt. Quae tamen usque in planitiam ex superiori vergunt, ad superiores possessores pertinent. Quidquid enim inferior possessor in solo suo agit, damno superioris fit. Sive aret sive fodiat, detrahit pendentes ex superiori terras. Si vero congerat aut adiciat quid, ad superiora non ascendit. Ita haec causa efficit, ut superioribus possessoribus usque in planitiam supercilia cedantur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |