Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Siculus Flaccus De condicionibus agrorum IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXV-XXVII25. Rivus autem quotiens finem facit, appellatur RIVO RECTO [curvoque]. Qui si alicuius terras minutatim ex alia parte abstrahat et alii contrario relinquat, quod vocant abluvionem et alluvionem, repetitio finium haud datur: inducit enim necessitatem riparum tuendarum. Quod iuste videtur prospectum, ut terrae possessoribus salvae sint, etiam publicae utilitatis causa. Quod <si> vi tempestatum rivi torrentes subito alveum cursuque mutent, iustum, ut nostra fert opinio, erit ut alvei veteris fines suos quisque obtineat. 26. In aliquibus regionibus ita fines inter possessores ordinati sunt, ut rigores durent per longum tractum; incidentesque in viis aut rivis aut in substructionibus aut rigoribus aliisque finitionum generibus deficient supra dicti rigores: inde in quo inciderint genere fines observabuntur, donec et illud ipsud genus aliquo incidat, quo finiantur agri. Ergo et rigores et viae et rivi et substructiones alii aliis incidentibus inter se invicem succedunt. 27. Nam et in ipsis generibus sicubi coxae sunt, terminos invenimus frequenter. Sed et petras naturales, quae in finibus incidunt, saepe notatas invenimus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |