Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Siculus Flaccus De condicionibus agrorum IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXVIII-XXXI28. Omnia autem finitionum genera, quae in occupatoriis agris videntur inveniri posse, in quaestoriis et divisis et assignatis agris frequenter inveniuntur, quoniam emendo vendendoque aut cambiando mutuandoque similia finitionum genera inveniri possunt. Sed et unius agri extremitas potest multis finiri generibus, cum ex uno latere finiatur terminis, ex alio arboribus, <ex> alio supercilio, ex alio rivo, quaeque alia observabilia in finibus sunt. Ita non uno genere, quasi lege data, fines observabuntur. Quae etiam in omnibus agrorum condicionibus evenire possunt. 29. Illud vero invenimus aliquibus locis, ut inter arva vicini argvantur confundere fines eoque usque aratrum perducere, ut in finibus solidum marginem non relinquant, quo discerni possint fines. 30. Sed et in vineis aliisque culturarum generibus simile quid inveniatur. Si enim duo possessores extremis finibus vineas habent, cum fodiunt, finem solidum relinquunt. nam et signa defodiunt [propter quaestorios agros]. 31. Praeterea et in multis regionibus comperimus quosdam possessores non continuas habere terras, sed particulas quasdam in diversis locis, intervenientibus complurium possessionibus; propter quod etiam complures vicinales viae sint, ut unus quisque possit ad particulas suas iure pervenire. Sed et de viarum condicionibus locuti sumus. Quorundam agri servitutem possessoribus ad particulas suas eundi redeundique praestant. Quorundam etiam vicinorum aliquas silvas quasi publicas, immo proprias quasi vicinorum, esse comperimus, nec quemquam in eis caedendi pascendique ius habere nisi vicinos quorum sint; ad quas itinera saepe, ut supra diximus, per alienos agros dantur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |