Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Siculus Flaccus
De divisis et assignatis

IntraText CT - Text

  • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. I-III

1. Divisi et assignati agri <non> unius sunt condicionis. Nam et dividuntur sine assignatione et redduntur sine divisione. Dividuntur ergo agri limitibus institutis per centurias, assignantur viritim nominibus. Ergo agrorum divisorum, qui institutis limitibus divisi sunt, formae varias appellationes accipiunt. Quidam <in> arboreis tabulis, alii in aenis, alii in membranis scripserunt. Et quamvis una res sit forma, alii dicunt perticam, alii centuriationem, alii metationem, alii limitationem, alii cancellationem, alii typon, quod, ut supra diximus, una res est, forma. Quidam formas, quorum mentio habita est, in aere scalpserunt, id est in aereis tabulis scripserunt. Hi tamen quidquid instituerunt curandum erit ut fide aestimetur, nequis voluntario finem proferat <aut> illa tantum fides videatur, quae aereis tabulis manifestata est. Quod si quis contra dicat, sanctuarium Caesaris respici solet. Omnium enim agrorum et divisorum et assignatorum formas, sed et divisionum et <assignationum> commentarios, et principatus in sanctuario habet. Qualescumque enim formae fuerint, si ambigatur de earum fide, ad sanctuarium principis revertendum erit.

2. Causam autem dividendorum agrorum bella fecerunt. Captus enim ager ex hoste victori militi veteranoque [est] assignatus hostibus pulsis aequalis in modo manipuli datus est. Nec tamen omnibus personis victis ablati sunt agri; nam quorundam dignitas aut gratia aut amicitia victorem ducem movit, ut eis concederet agros suos. Itaque limitibus actis cum centuriae eximerentur, eorum, quorum nomina continent, agri notabantur, quantum in quaque centuria haberent. Inscriptiones itaque in centuriis sunt tales: DEXTRA aut SINISTRA DECIMANUM TOTUM, ULTRA CITRA CARDINEM TOTUM ASSIGNATUM ILLI TANTUM; inde suscriptum est nomen, cui concessum est, inscriptione tali, REDDITUM ILLI TANTUM. praeterea scriptum est et REDDITUM ET COMMUTATUM PRO SUO. Quod ideo fit, quoniam particulas quasdam agrorum in diversis locis habentes duo, quibus agri reddebantur, ut continuam possessionem haberent, modum pro modo secundum bonitatem taxabant; et in locum eius, quod in diverso erat, maiorem partem accepit itaque, sicut supra diximus, qui hanc inscriptionem accepit, id est REDDITUM COMMUTATUM PRO SUO.

3. Inscriptiones ergo diligenti cura intuendae erunt, ut sciamus quantum dati assignati sint, quantum redditi, et quantum commutati, qua computatione facta quanto minus fuerit, quam centuriae modus esse debet, subsecivum vocatur. Subsecivorum vero genera sunt duo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License