4. Unum est quod a subsecante linea
mensurae quadratum excedet. Alterum est autem quod subsecante assignationes
linea etiam in mediis centuriis relinquetur. Evenit hoc autem ideo, quoniam
militi veteranoque cultura assignatur: si quid enim amari et incerti soli est,
id assignatione non datur.
5. Inscriptiones in centuriis
frequenter invenimus tales, DATUM ASSIGNATUM singulis personis certum modum,
aliquando vero compluribus unum modum. De qua re diligenter inquirendum erit,
utrum aequaliter modus ille pluribus ascriptus dividi debeat, an aliquibus
personis et alicui plus debeatur. Non enim omnibus aequaliter datus, sed et
secundum <gradum> militiae et modus est datus. Manipulus ergo singulas
acceptas accipient, aliqui gradus singulas et dimidias, aliqui binas. Pluribus
ergo, ut supra diximus, personis inaequaliter assignatur modus. Sed nec
singulis acceptis modis per omnes regiones aequalitas est; nam secundum
bonitatem agrorum computatione facta acceptas partiti sunt: melioris itaque
agri minorem modum acceperunt.
6. Ergo
acceptiones in centuriis, ut coeperamus, explicandae sunt. Diximus enim
DATUM ASSIGNATUM compluribus aliquando unum modum adscribi; sed et REDDITUM SUUM
aliquando pluribus personis unus modus adscribitur. Quae an aliquando aliter
partiri debeant, inde colligere poterimus, ut respiciamus professiones: si enim
quibus agri sui reddantur, iussi professi sunt, quantum modum quoque loco
possiderent.
|