7.
Praeterea invenimus suscriptiones tales, <ut> DATUM ASSIGNATUM adscriptum
sit, subiectum REDDITUM SUUM uni aut duobus pluribusque personis, est modus
nullus adscriptus; quod, <ut> nostra fert opinio, quod datum assignatum,
computatum sit: reliquum quidquid erit ex centuria, eius eorumve erit, quorum
nomina sine modo inveniuntur. Aliquando integras plenasque centurias binas
pluresve continuas uni nomini redditas invenimus; ex quo intellegitur REDDITUM SUUM, LATI FUNDI: <hi> per
continuationem servantur centuriis.
8.
Inscribuntur quaedam EXCEPTA, quae aut sibi reservavit auctor divisionis et
assignationis, aut alii concessit. Inscribuntur et COMPASCUA; quod est genus
quasi subsecivorum sive loca, quae proximi quique vicini, id est qui ea
contingunt, pascua illud vero auctores divisionis assignationisque leges
quasdam colonis describunt, ut qui agri delubris sepulchrisve publicisque
solis, itinera viae actus ambitus ductusque aquarum, quae publicis utilitatibus
servierint ad id usque tempus, quo agri divisiones fierent, in eadem condicione
essent, qua ante fuerant, nec quicquam utilitatibus publicis derogaverunt.
9.
In quibusdam regionibus fluminum modus assignationi cessit, in quibusdam vero
tamquam subsecivus relictus est, aliis autem exceptus inscriptumque FLUMINI
ILLI TANTUM. Ut in Pisaurensi comperimus DATUM ASSIGNATUMQUE ut VETERANO,
deinde REDDITUM SUUM VETERI POSSESSORI, FLUMINI PISAURO TANTUM, IN QUO ALVEUS;
deinceps et ultra ripas utrimque aliquando adscriptum modum per omnes
centurias, per quas id flumen decurret. Quod factum auctor divisionis
assignationisque iustissime prospexit: subitis enim violentisque imbribus
excedens ripas defluet, quoad etiam ultra modum sibi adscriptum egrediatur
vicinorumque vexet terras. Cum ergo possessores hoc incommodum patiantur
adsiduitate tempestatum, contentoque flumine alveo ripisque suis aequum videatur
iniuriam passos subsequi terras usque ad alveum fluminis, has tamen terras
Pisaurenses publice vendiderunt, quas credendum est proximos quosque
contingentes eas emisse vicinos.
|