10. Limitum
quoque modus in quibusdam regionibus per amplum spatium exceptus est, in
quibusdam vero modo assignationis cessit. Ergo centuriae
limitibus clausae, qui a limitationibus excipiuntur: a praescripta lege
latitudine <enim> actae incipiant mensurae oportet [et] centuriarum; in
his quibus non excipiuntur [ad praescripta lege latitudinis], ab linea
mensurali per limitem omnis modus in mensuram centuriae cadit. Qui tamen, ut
supra diximus, semper [in] itineribus <et> mensuris agendis pervii
oportet ut sint. Spatium autem, intra quod sors solum versari debeat, quasi
dignationes dat: decimano vero et cardini maximis maximus latitudinis modus
praescribi debet, deinde quintam quamque centuriam includenti per decimanos
cardinesque; <qui> cum viginti et quinque centurias includant, saltus
appellatur. Quibusdam regionibus, cum in ipsis incidant villis, portas domini
villarum faciunt ianuasque inponunt et servos huic negotio ad transmittendum
populum applicant, quoniam utilissimum iter populo servari debeat. Datur autem
via a possessoribus, ut limites occurrent; hac tamen condicione, ut si villae
in limitibus positae sint, id est limites in quibus incidunt, reddant per agros
suos iter populo, dum non deterius quam per villas transeant. Sed quaedam ita
positae sunt, ut quantumcumque de limite deflectere velint, incommodum iter patiantur:
ita necessario per ipsas transeunt villas. Limitem autem non puto quemquam
occupare debere colendo, ut per agrum iter reddere mallet: alioquin deflexus
illi, qui de limite detorquentur, multo maiorem occupant modum.
11.
Centuriae autem non per omnes regiones ducenta iugera obtinent: in quibusdam
ducentena dena invenimus, in quibusdam ducentena quadragena. Ita diligenti cura et haec erunt
respicienda, quoniam et limitum non aequale spatium inter lapides sit oportet,
si amplius quam ducentena iugera centuriae habent. Ut puta si habet centuria
iugera CCXL, sint oportet per decimanum aut cardinem ab lapide ad lapidem actus
XXIIII, et per alterum limitem actus XX: [aut] tot enim actus, quorum numeros
per decimanum ac per cardinem datos inter se multiplicant, facient CCCCLXXX.
Itaque diligenter id scrutandum, quanta per decimanum et quanta per cardinem
spatia inter lapides observari debeant. Comperimus in quibusdam perticis cum
centuriae ducenta iugera haberent, non viginti actus aequaliter per limites
inter lapides datos: in Beneventano actus viginti quinque per decimanos, et
actus sedecim per cardines; qua mensura iugera ducenta quidem includuntur,
centuriae quadratae non exprimuntur.
12. Illud praeterea comperimus,
deficiente numero militum veteranorum agro qui territorio eius loci continetur,
in quo veterani milites deducebantur, sumptos agros ex vicinis territoriis
divisisse et assignasse; horum etiam agrorum, qui ex vicinis populis sumpti
sunt, proprias factas esse formas. Id est suis limitibus quaeque regio divisa
est, et non ab uno puncto omnes limites acti sunt, sed, ut supra dictum est,
suam quaeque regio formam habet. Quae singulae praefecturae appellantur ideo, quoniam
singularum regionum divisioni alios praefecerunt, vel ex eo quod in diversis
regionibus magistratus coloniarum iuris dictionem mittere soliti sunt.
|