Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Siculus Flaccus
De divisis et assignatis

IntraText CT - Text

  • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

13. Ac tamen omnes quarum coloniarum cives acceperunt, eius perticae appellabuntur: ergo praefectura illa dicitur, cuius territorio ager sumptus fuerit, pertica illa tamquam colonia, ubi civis deductus fuerit. Nec tamen semper universa territoria, quotiens ager coloniae defecit, vicinis auferuntur, sed solum quod assignare necesse fuit; quod ipsum legis praescriptio declarat. Aliquando vero in limitationibus <si> ager etiam ex vicinis territoriis sumptus non suffecisset, et auctor divisionis assignationisque quosdam cives coloniis dare velit <et> agros eis assignare, voluntatem suam edicit commentariis aut in formis extra limitationem, MONTE ILLO, PAGO ILLO, ILLI IUGERA TOT, aut ILLI AGRUM ILLUM, QUI FUIT ILLIUS. Hoc ergo genus fuit assignationis sine divisione; quoniam, ut supra dictum est, agri dividuntur limitibus structis per centurias, assignantur viritim nominibus. sunt vero divisi nec assignati, ut etiam in aliquibus regionibus comperimus, quibus, ut supra diximus, redditi sunt agri: iussi professi sunt quantum quoque loco possiderent. Aliquibus vero ita contigit, ut iussi aestimatione facta profiterentur; quibus secundum aestimationem pecunia data est, pulsique agris suis sunt, veteranusque victor eo deductus est.

14. Illud vero quod saepe respicimus, quod similitudines culturarum comparemus, potest quidem fieri ut similis convenientisque culturae etsi <sit> una facies, plures tamen domini. Nam cum pulsi essent populi potestatique locupletiorum fuissent lati fundi, qui unius ager fuissent, pluribus personis hic divisus et assignatus est.

15. Ita quamvis ille habuerit culturae faciem, quem plures domini acceperunt, erit quidem inter plures similis facies; tamen quisque suum secundum acceptas habere debebit. Item contrario evenit, ut quod pluribus assignatum est ad unum perveniat dominum, et quamvis dissimiles sint culturae, ut etiam finitiones appareant quae erant inter eos, id est quibus assignati erant agri, tamen [quoniam], ut saepe invenimus, uni foco territoria complurium acceptarum adtribuantur. Nihil ergo nocere debebunt varietates et dissimilitudines culturarum; ex quibus, ut nostra fert opinio, nascuntur saepe controversiae: et aes respicitur, id est quas quique acceptas defendant, quibusque personis redditum aut commutatum sit pro suo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License