16.
Saepe etiam unius eiusdemque nominis duo domini acceptam sibi defendunt. Quae
res quamvis sit confusa, tamen modus minor in possessione maiorem modum
sequitur. aliquando autem monumenta eorum, quibus assignati sunt agri, aut
vocabula villarum agrorumque quamvis iusta videntur, tamen, ut supra et saepe
commemoravimus, potuerunt aliquando aliqui aliquem numerum, id est aliquantas
particulas, remisisse aut vendidisse. Evenit aliquando, ut in Nolano
comperimus, idem, quom divisio non ab uno puncto concessit, sed ex diversis
limitibus, qui oblique inter se concurrunt. Ergo videndum est qua significantia linearum regio dinosci
possit, ut intellegi possit DEXTRA aut SINISTRA DECIMANUM DEXTERIOREM aut
DEXTRA aut SINISTRA DECIMANUM SINISTERIOREM.
17. Praeterea dicitur et 'aes
miscellum'. Ita evenit ut qui a divo Iulio deducti erant, temporibus Augusti
militiam repetissent; consumptisque bellis victores terras suas repetierunt; in
locum tamen defunctorum alii agros acceperunt. Ex quo fit ut his centuriis
inveniantur et eorum nomina, qui deducti erant, et eorum, qui postea in locum
successerunt. Quod tamen hac suspicione nos invenimus sic <esse>. Cum
data assignata nos computaremus et excederent centuriae modum, reversi ad
originem primam assignationis invenimus postea adiecta esse nomina in hac
condicione, qua supra opinati sumus.
18. Subsecivorum
mentio repetenda est. Auctores
enim divisionis assignationisque aliquando subseciva rebus publicis coloniarum
concesserunt: aliquando in condicione illorum remanserunt. Quae quidam, id est
coloni, sibi donata vendiderunt, aliqui vectigalibus proximis quibusque
adscripserunt, alii per singula lustra locare soliti per mancipes reditus
percipiunt, alii in plures annos. quae ex monumentis publicis cognosci possunt.
|