Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Siculus Flaccus
De divisis et assignatis

IntraText CT - Text

  • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

19. Collegia sacerdotum itemque virgines habent agros et territoria quaedam etiam determinata et quaedam aliquibus sacris dedicata, in eis etiam lucos, in quibusdam etiam aedes templaque. Quos agros quasve territoriorum formas aliquotiens comperimus extremis finibus conprehensas sine ulla mensurali linea, modum tamen inesse scriptum.

20. Praeterea cum ex aliis territoriis ager sumptus est, et subseciva et vacuae centuriae, quae in assignationem non ceciderant, redditae sunt eis, ex quorum territorio agri sumpti erant. Quae et ipsi aut vendiderunt aut vectigalibus subiecta habuerunt; sicut et aliarum rerum publicarum comperimus, ut supra commemoravimus. Non enim omnis ager centuriatus in assignationem cecidit, sed et multa vacua relicta sunt. Quorum ea condicio est quae subsecivorum. De quibus Domitianus finem statuit, id est possessoribus ea concessit.

21. Subsecivorum diximus hanc condicionem esse factam, quod silvae et loca aspera in assignationem non venerunt. comperimus vero in aliquibus regionibus et pascua et silvas assignatas esse, adscriptumque in formis ita, ILLE [ET ILLE TOT] SILVAS ET PASCUA, IUGERA TOT.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License