22.
Territoria inter civitates, id est inter municipia et colonias et praefecturas,
alia fluminibus finiuntur, alia summis montium iugis ac divergiis aquarum, alia
etiam lapidibus positis praesignibus, qui a privatorum terminorum forma
differunt; alia etiam inter binas colonias limitibus perpetuis diriguntur. De
quibus, id est territoriis, si quando quaestio movetur, respiciuntur leges civitatibus
datae, id est coloniis municipiisque et praefecturis. nam invenimus saepe in
publicis instrumentis significanter descripta territoria: vocabulis enim
aliquorum locorum comprehensis incipiunt ambire territoria. Illud vero quod
compertum est, pluribus municipiis ita fines datos, ut cum pulsi essent populi,
et deducerentur coloniae in unam aliquam electam civitatem, multis, ut supra et
saepe commemoravimus, erepta sunt territoria, et divisi sunt complurium municipiorum
agri, et una limitatione comprehensa sunt: facta est pertica omnis, id est
omnium territoriorum, coloniae eius in quae coloni deducti sunt. Ergo fit ut
plura territoria confusa unam faciem limitationis accipiant. Aliquibus vero
auctores divisionis reliquerunt aliquid agri, id est quibus abstulerunt,
quatenus haberent iuris dictionem: aliquos intra muros cohibuerunt. Itaque, ut
frequenter iam nimis diximus, leges datae coloniis municipiisque intuendae
erunt, nam et compluribus locis certos dederunt fines, intra quos iuris
dictionem habere deberent. Cum non potuerit universus ager in assignationem
cadere propter aut asperitatem locorum aut praerupta montium, quamvis
excederent fines lege datos, tamen, quoniam vacabant, concessi sunt his quorum
finibus sumpti erant, nec tamen iuris dictio concessa est. Saepe etiam r. P.
Ager donatus est. Si quando tamen, ut supra diximus, quaestio de his moveatur,
leges coloniarum ac municipiorum respiciendae erunt.
23.
Sed et pagi saepe significanter finiuntur: de quibus non puto quaestionem
futuram, quorum territoriorum ipsi pagi sint, sed quatenus territoria. Quod tamen intellegi potest vel ex hoc,
magistri pagorum quod pagos lustrare soliti sunt, uti trahamus quatenus
lustrarent.
24. Si vero de
ipsis pagis quaestionem quis moveat, amplae rei negotium movebitur. Respiciendum tamen, ut saepe diximus,
<a> quibus ex utrimque locantur. Nam et quotiens militi praetereunti
aliive cui comitatui annona publica praestanda est, si ligna aut stramenta
deportanda, quaerendum quae civitates quibus pagis huius modi munera praebere
solitae sint. Praeterea et regiones solent etiam diversa sacra facere: ita
videndum erit, qualiter pagi sacra faciant.
|