Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Siculus Flaccus De divisis et assignatis IntraText CT - Text |
|
|
Capp. IV-VI4. Unum est quod a subsecante linea mensurae quadratum excedet. Alterum est autem quod subsecante assignationes linea etiam in mediis centuriis relinquetur. Evenit hoc autem ideo, quoniam militi veteranoque cultura assignatur: si quid enim amari et incerti soli est, id assignatione non datur. 5. Inscriptiones in centuriis frequenter invenimus tales, DATUM ASSIGNATUM singulis personis certum modum, aliquando vero compluribus unum modum. De qua re diligenter inquirendum erit, utrum aequaliter modus ille pluribus ascriptus dividi debeat, an aliquibus personis et alicui plus debeatur. Non enim omnibus aequaliter datus, sed et secundum <gradum> militiae et modus est datus. Manipulus ergo singulas acceptas accipient, aliqui gradus singulas et dimidias, aliqui binas. Pluribus ergo, ut supra diximus, personis inaequaliter assignatur modus. Sed nec singulis acceptis modis per omnes regiones aequalitas est; nam secundum bonitatem agrorum computatione facta acceptas partiti sunt: melioris itaque agri minorem modum acceperunt. 6. Ergo acceptiones in centuriis, ut coeperamus, explicandae sunt. Diximus enim DATUM ASSIGNATUM compluribus aliquando unum modum adscribi; sed et REDDITUM SUUM aliquando pluribus personis unus modus adscribitur. Quae an aliquando aliter partiri debeant, inde colligere poterimus, ut respiciamus professiones: si enim quibus agri sui reddantur, iussi professi sunt, quantum modum quoque loco possiderent. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |