Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Siculus Flaccus De divisis et assignatis IntraText CT - Text |
|
|
Capp. VII-IX7. Praeterea invenimus suscriptiones tales, <ut> DATUM ASSIGNATUM adscriptum sit, subiectum REDDITUM SUUM uni aut duobus pluribusque personis, est modus nullus adscriptus; quod, <ut> nostra fert opinio, quod datum assignatum, computatum sit: reliquum quidquid erit ex centuria, eius eorumve erit, quorum nomina sine modo inveniuntur. Aliquando integras plenasque centurias binas pluresve continuas uni nomini redditas invenimus; ex quo intellegitur REDDITUM SUUM, LATI FUNDI: <hi> per continuationem servantur centuriis. 8. Inscribuntur quaedam EXCEPTA, quae aut sibi reservavit auctor divisionis et assignationis, aut alii concessit. Inscribuntur et COMPASCUA; quod est genus quasi subsecivorum sive loca, quae proximi quique vicini, id est qui ea contingunt, pascua illud vero auctores divisionis assignationisque leges quasdam colonis describunt, ut qui agri delubris sepulchrisve publicisque solis, itinera viae actus ambitus ductusque aquarum, quae publicis utilitatibus servierint ad id usque tempus, quo agri divisiones fierent, in eadem condicione essent, qua ante fuerant, nec quicquam utilitatibus publicis derogaverunt. 9. In quibusdam regionibus fluminum modus assignationi cessit, in quibusdam vero tamquam subsecivus relictus est, aliis autem exceptus inscriptumque FLUMINI ILLI TANTUM. Ut in Pisaurensi comperimus DATUM ASSIGNATUMQUE ut VETERANO, deinde REDDITUM SUUM VETERI POSSESSORI, FLUMINI PISAURO TANTUM, IN QUO ALVEUS; deinceps et ultra ripas utrimque aliquando adscriptum modum per omnes centurias, per quas id flumen decurret. Quod factum auctor divisionis assignationisque iustissime prospexit: subitis enim violentisque imbribus excedens ripas defluet, quoad etiam ultra modum sibi adscriptum egrediatur vicinorumque vexet terras. Cum ergo possessores hoc incommodum patiantur adsiduitate tempestatum, contentoque flumine alveo ripisque suis aequum videatur iniuriam passos subsequi terras usque ad alveum fluminis, has tamen terras Pisaurenses publice vendiderunt, quas credendum est proximos quosque contingentes eas emisse vicinos. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |