Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Siculus Flaccus
De divisis et assignatis

IntraText CT - Text

  • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. X-XII

10. Limitum quoque modus in quibusdam regionibus per amplum spatium exceptus est, in quibusdam vero modo assignationis cessit. Ergo centuriae limitibus clausae, qui a limitationibus excipiuntur: a praescripta lege latitudine <enim> actae incipiant mensurae oportet [et] centuriarum; in his quibus non excipiuntur [ad praescripta lege latitudinis], ab linea mensurali per limitem omnis modus in mensuram centuriae cadit. Qui tamen, ut supra diximus, semper [in] itineribus <et> mensuris agendis pervii oportet ut sint. Spatium autem, intra quod sors solum versari debeat, quasi dignationes dat: decimano vero et cardini maximis maximus latitudinis modus praescribi debet, deinde quintam quamque centuriam includenti per decimanos cardinesque; <qui> cum viginti et quinque centurias includant, saltus appellatur. Quibusdam regionibus, cum in ipsis incidant villis, portas domini villarum faciunt ianuasque inponunt et servos huic negotio ad transmittendum populum applicant, quoniam utilissimum iter populo servari debeat. Datur autem via a possessoribus, ut limites occurrent; hac tamen condicione, ut si villae in limitibus positae sint, id est limites in quibus incidunt, reddant per agros suos iter populo, dum non deterius quam per villas transeant. Sed quaedam ita positae sunt, ut quantumcumque de limite deflectere velint, incommodum iter patiantur: ita necessario per ipsas transeunt villas. Limitem autem non puto quemquam occupare debere colendo, ut per agrum iter reddere mallet: alioquin deflexus illi, qui de limite detorquentur, multo maiorem occupant modum.

11. Centuriae autem non per omnes regiones ducenta iugera obtinent: in quibusdam ducentena dena invenimus, in quibusdam ducentena quadragena. Ita diligenti cura et haec erunt respicienda, quoniam et limitum non aequale spatium inter lapides sit oportet, si amplius quam ducentena iugera centuriae habent. Ut puta si habet centuria iugera CCXL, sint oportet per decimanum aut cardinem ab lapide ad lapidem actus XXIIII, et per alterum limitem actus XX: [aut] tot enim actus, quorum numeros per decimanum ac per cardinem datos inter se multiplicant, facient CCCCLXXX. Itaque diligenter id scrutandum, quanta per decimanum et quanta per cardinem spatia inter lapides observari debeant. Comperimus in quibusdam perticis cum centuriae ducenta iugera haberent, non viginti actus aequaliter per limites inter lapides datos: in Beneventano actus viginti quinque per decimanos, et actus sedecim per cardines; qua mensura iugera ducenta quidem includuntur, centuriae quadratae non exprimuntur.

12. Illud praeterea comperimus, deficiente numero militum veteranorum agro qui territorio eius loci continetur, in quo veterani milites deducebantur, sumptos agros ex vicinis territoriis divisisse et assignasse; horum etiam agrorum, qui ex vicinis populis sumpti sunt, proprias factas esse formas. Id est suis limitibus quaeque regio divisa est, et non ab uno puncto omnes limites acti sunt, sed, ut supra dictum est, suam quaeque regio formam habet. Quae singulae praefecturae appellantur ideo, quoniam singularum regionum divisioni alios praefecerunt, vel ex eo quod in diversis regionibus magistratus coloniarum iuris dictionem mittere soliti sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License