Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Siculus Flaccus
De divisis et assignatis

IntraText CT - Text

  • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

16. Saepe etiam unius eiusdemque nominis duo domini acceptam sibi defendunt. Quae res quamvis sit confusa, tamen modus minor in possessione maiorem modum sequitur. aliquando autem monumenta eorum, quibus assignati sunt agri, aut vocabula villarum agrorumque quamvis iusta videntur, tamen, ut supra et saepe commemoravimus, potuerunt aliquando aliqui aliquem numerum, id est aliquantas particulas, remisisse aut vendidisse. Evenit aliquando, ut in Nolano comperimus, idem, quom divisio non ab uno puncto concessit, sed ex diversis limitibus, qui oblique inter se concurrunt. Ergo videndum est qua significantia linearum regio dinosci possit, ut intellegi possit DEXTRA aut SINISTRA DECIMANUM DEXTERIOREM aut DEXTRA aut SINISTRA DECIMANUM SINISTERIOREM.

17. Praeterea dicitur et 'aes miscellum'. Ita evenit ut qui a divo Iulio deducti erant, temporibus Augusti militiam repetissent; consumptisque bellis victores terras suas repetierunt; in locum tamen defunctorum alii agros acceperunt. Ex quo fit ut his centuriis inveniantur et eorum nomina, qui deducti erant, et eorum, qui postea in locum successerunt. Quod tamen hac suspicione nos invenimus sic <esse>. Cum data assignata nos computaremus et excederent centuriae modum, reversi ad originem primam assignationis invenimus postea adiecta esse nomina in hac condicione, qua supra opinati sumus.

18. Subsecivorum mentio repetenda est. Auctores enim divisionis assignationisque aliquando subseciva rebus publicis coloniarum concesserunt: aliquando in condicione illorum remanserunt. Quae quidam, id est coloni, sibi donata vendiderunt, aliqui vectigalibus proximis quibusque adscripserunt, alii per singula lustra locare soliti per mancipes reditus percipiunt, alii in plures annos. quae ex monumentis publicis cognosci possunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License