Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Siculus Flaccus De divisis et assignatis IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXII-XXIV22. Territoria inter civitates, id est inter municipia et colonias et praefecturas, alia fluminibus finiuntur, alia summis montium iugis ac divergiis aquarum, alia etiam lapidibus positis praesignibus, qui a privatorum terminorum forma differunt; alia etiam inter binas colonias limitibus perpetuis diriguntur. De quibus, id est territoriis, si quando quaestio movetur, respiciuntur leges civitatibus datae, id est coloniis municipiisque et praefecturis. nam invenimus saepe in publicis instrumentis significanter descripta territoria: vocabulis enim aliquorum locorum comprehensis incipiunt ambire territoria. Illud vero quod compertum est, pluribus municipiis ita fines datos, ut cum pulsi essent populi, et deducerentur coloniae in unam aliquam electam civitatem, multis, ut supra et saepe commemoravimus, erepta sunt territoria, et divisi sunt complurium municipiorum agri, et una limitatione comprehensa sunt: facta est pertica omnis, id est omnium territoriorum, coloniae eius in quae coloni deducti sunt. Ergo fit ut plura territoria confusa unam faciem limitationis accipiant. Aliquibus vero auctores divisionis reliquerunt aliquid agri, id est quibus abstulerunt, quatenus haberent iuris dictionem: aliquos intra muros cohibuerunt. Itaque, ut frequenter iam nimis diximus, leges datae coloniis municipiisque intuendae erunt, nam et compluribus locis certos dederunt fines, intra quos iuris dictionem habere deberent. Cum non potuerit universus ager in assignationem cadere propter aut asperitatem locorum aut praerupta montium, quamvis excederent fines lege datos, tamen, quoniam vacabant, concessi sunt his quorum finibus sumpti erant, nec tamen iuris dictio concessa est. Saepe etiam r. P. Ager donatus est. Si quando tamen, ut supra diximus, quaestio de his moveatur, leges coloniarum ac municipiorum respiciendae erunt. 23. Sed et pagi saepe significanter finiuntur: de quibus non puto quaestionem futuram, quorum territoriorum ipsi pagi sint, sed quatenus territoria. Quod tamen intellegi potest vel ex hoc, magistri pagorum quod pagos lustrare soliti sunt, uti trahamus quatenus lustrarent. 24. Si vero de ipsis pagis quaestionem quis moveat, amplae rei negotium movebitur. Respiciendum tamen, ut saepe diximus, <a> quibus ex utrimque locantur. Nam et quotiens militi praetereunti aliive cui comitatui annona publica praestanda est, si ligna aut stramenta deportanda, quaerendum quae civitates quibus pagis huius modi munera praebere solitae sint. Praeterea et regiones solent etiam diversa sacra facere: ita videndum erit, qualiter pagi sacra faciant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |