Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Siculus Flaccus De divisis et assignatis IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXV-XXVI25. Gracchanorum et Syllanorum limitationum mentio habenda est. In quibusdam etiam regionibus, ut opinamur, isdem lapidibus limitibusque manentibus post assignationes posteriores, duces facti sunt. Quibusdam autem, limitibus institutis, alii lapides sunt positi, etiam eis manentibus, quos Gracchani aut Syllani posuerunt. De qua re diligenter intuendum erit, ut eos lapides eosque limites comprehendamus, qui postremo per auctores divisionis positi sunt. 26. Praeterea cum auctores assignationis divisionisque, non sufficientibus agris coloniarum, quos ex vicinis territoriis sumpsissent, et assignaverunt quidem futuris civibus coloniarum, sed iuris dictio eis agris, qui assignati sunt, penes eos remansit, ex quorum territorio sumpti erant. Quod ipsud diligenter intuendum erit et leges respiciendae. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |