Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Siculus Flaccus
De quaestoriis agris

IntraText CT - Text

  • Capp. I-V

Click here to hide the links to concordance

Capp. I-V

1. Quaestorii dicuntur agri, quos ex hoste captos p. R. Per quaestores vendidit. Hi autem limitibus institutis laterculis quinquagenum iugerum effectis venierunt. Quem modum decem actus in quadratum per limites demensi efficiunt; unde etiam limites decumani sunt dicti.

2. Horum vero agrorum paene iam oblitterata sunt signa: nam aliquibus locis etiam lapides, qui in limitibus denis actibus emensis positi erant, interciderunt, et limites ipsi, id est rigores, non parentibus lapidibus difficile inveniuntur. Paene iam itaque fit, ut <ad> occupatoriam condicionem recidant. In quibus alia similia in finibus observabuntur.

3. Limites autem ab liminibus vocabula acceperunt, quoniam limina introitus exitusque locis praestant, limites agris similiter introitus exitusque. Qui in agris divisis et assignatis semper pervii esse debebunt tam itineribus quam et mensuris agendis. Cum ergo omnes limites a mensura denum actuum decimani dicti sint, hi qui orientem occidentemque intuentur, quique meridianum et septentrionem tenent, unum vocabulum illis erat: decumani nuncupabantur matutini et vespertini et meridiani et septentrionales [cardinem]. Alii vero ob regionum positionem et naturam appellaverunt maritimos et montanos. Postea vero cum agri dividerentur et assignarentur, decimani quidem vocabulum permansit, ut hi qui orientem occidentemque intuentur decimani dicerentur: hi vero qui meridianum et septentrionem, quoniam cardinem mundi tenerent, cardines sunt appellati.

4. Et omnes limites dirimunt agros centuriasque designant. qui, ut supra diximus, in agris divisis et assignatis semper pervii esse debebunt et itineribus et mensuris agendis. Centuriis, quarum mentionem nunc facimus, vocabulum datum est ex eo, <quod> cum antiqui [Romanorum] agrum ex hoste captum victori populo per bina iugera partiti sunt, centenis hominibus ducentena iugera dederunt: et ex hoc facto centuria iuste appellata est.

5. Ergo in quaestoriis agris adhuc in regionibus quibusdam manentibus lapidibus, quibus limites inveniri possunt, aliqua vestigia reservantur. Sed, ut supra diximus, emendo vendendoque aliquas particulas ita confuderunt possessores, ut ad occupatoriorum condicionem reciderint. tamen, ut supra diximus, in aliquibus et lapides et rigores aliqui inveniuntur et fines praestant.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License