1.
Notum est omnibus, Celse, penes te studiorum nostrorum manere summam, ideoque
primum sedulitatis meae inpendium iudiciis tuis offerre proposui. Nam cum sibi
inter aequales quendam locum deposcat aemulatio, neminem magis conatibus
nostris profuturum credidi quam qui inter
eos in hac parte plurimum possit. Itaque quo cultior in quorundam notitiam
veniat, omnia tibi nota perlaturus ad te primum liber iste festinet, apud te
tirocinii rudimenta deponat, tecum conferat quidquid a me inter ipsas armorum
exercitationes accipere potuit. Et si meretur publica conversatione sufferre
universorum oculos, a te potissimum incipiat: quod si illi parum diligentem
adhibitam curam esse credideris et in aliqua cessasse videbimur parte, non
exiguum laboris mei consequar fructum, quod te monente malignorum lucri fecerim
existimationem. quaeso itaque, si non est inprobum, habeat apud te quandam
excusationem, quod non potuerit eo tempore consummari, quo genus hoc
instrumenti ferventibus studiis nostris disparatum est. Omnium enim, ut puto,
liberalium studiorum ars ampla materia est; cui in hac modica re nequid
deesset, ingenti animo admoveram vires. Intervenit clara sacratissimi
imperatoris nostri expeditio, quae me ab ipsa scribendi festinatione seduceret.
Nam dum armorum magis exerceor cura, totum hoc negotium velut oblitus
intermiseram, nec quicquam aliud quam belli gloriam cogitabam. At
postquam primum hosticam terram intravimus, statim, Celse, Caesaris nostri
opera mensurarum rationem exigere coeperunt. Erant dandi interveniente certo itineris spatio duo rigores
ordinati, quibus in tutelam commeandi ingens vallorum adsurgeret molis: hos
invento tuo operis decisa ad aciem parte ferramenti usus explicuit. Nam quod ad
synopsim pontium pertinet, fluminum latitudines dicere, etiam si hostis infestare
voluisset, ex proxima ripa poteramus. Expugnandorum deinde montium altitudines
ut sciremus, venerabilis diis ratio monstrabat. Quam ego quasi in omnibus
templis adoratam post magnarum rerum experimenta, quibus interveni, religiosius
colere coepi, et ad consummandum hunc librum velut ad vota reddenda properavi.
Postquam ergo maximus imperator victoria Daciam proxime reseravit, statim ut e
septentrionali plaga annua vice transire permisit, ego ad studium meum tamquam
ad otium sum reversus, et multa velut scripta foliis et sparsa artis ordini
inlaturus recollegi. Foedum enim mihi videbatur, si genera angulorum quot sint
interrogatus responderem 'multa': ideoque rerum ad professionem nostram
pertinentium, in quantum potui occupatus, species qualitates condiciones modos
et numeros excussi. Per que satis ampla mediocritatis meae opinio servabitur,
si illa vir tantae auctoritatis studentibus profutura iudicaveris.
2. Ergo nequid nos praeterisse
videamur, omnium mensurarum appellationes conferamus. [Nam mensura non tantum
ista de qua loquimur appellatur, sed et quidquid pondere aut capacitate aut
animo finitur mensuram eque quam longitudinem appellant.] Quid ergo mensura sit
de qua quaeritur, tractemus.
3. Mensura est conplurium et inter se
aequalium intervallorum longitudo finita, ut pes per unciam, per pedem
decempeda, per decempedam actus, per passum stadium, per stadium miliarium, et
his similia.
|