Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Balbus
Expositio et ratio omnium formarum

IntraText CT - Text

  • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

10. Nam quidquid in agro mensorii operis causa ad finem rectum fuerit, rigor appellatur: quidquid ad horum imitationem in forma scribitur, linea appellatur. Linea est longitudo sine latitudine, lineae autem fines signa. Ordinatae rectae lineae sunt quae in eadem planitia positae et eiectae in utramque partem in infinitum non concurrunt.

11. Linearum genera sunt trea, rectum, circum ferens, flexuosum. Recta linea est quae aequaliter suis signis rectis posita est; circum ferens, cuius incessus a conspectu signorum suorum distabit. Flexuosa linea est multiformis, velut arvorum aut iugorum aut fluminum; in quorum similitudinem et arcifiniorum agrorum extremitas finitur, et multarum rerum similiter, quae natura inaequali linea formata sunt.

12. Summitas est secundum geometricam appellationem quae longitudinem et latitudinem tantum modo habet, summitatis fines lineae. Plana summitas est quae aequaliter rectis lineis est posita. Omnium autem summitatium metiundi observationes sunt duae, enormis et liquis; enormis, quae in omnem actum rectis angulis continetur; liquis, quae minuendi laboris causa et salva rectorum angulorum ratione secundum ipsam extremitatem subtenditur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License