16.
Angulus autem omnis species capit duas, planam et solidam. Planus angulus est
in planitia duarum linearum adtingentium, sed et non in rectum positarum,
alterius ad alteram inclinatio. Solidus angulus est cuius planitiae altitudo adiungitur
aut aequatur.
17.
Forma est quae sub aliquo aut aliquibus finibus continetur. Formarum genera sunt quinque. Unum quod
ex flexuosa linea continetur. Alterum quod ex flexuosa et rationalibus. tertium quod ex
circumferentibus. Quartum quod ex circumferentibus et rectis. Quintum quod ex
rectis. Horum generum sunt species multitudinis infinitae. Flexuosarum linearum
formae species habent multas in infinitum. Aeque multas ac
varias figuras habent formae, quotiens flexuosae lineae rationalis sive recta
sive circularis linea intervenit.
18.
Circumferentium linearum formae aliquae sunt sine angulo, aliquae uno, aliquae
duorum, aliquae trium, aliquae quattuor, et aliquae super hunc numerum singulis
angulis accedentibus ut plurimum in infinitum. Forma est sine angulo circuli
unius pluriumve. Circulus autem est plana forma ab una linea conprehensa, ad
quam ab uno signo intra formam posito omnes accedentes rectae lineae sunt inter
se pares. Ex pluribus circulis forma sine angulo, ut harenae ex quattuor
circulis; ex pluribus quam quinque, ut in opere picturarum aut architectura.
forma anguli unius ex tribus circinis, ut in opere marmoreo. Duorum angulorum
forma e duobus circinis, trium angulorum ex tribus circinis, quattuor angulorum
ex quattuor circinis, reliquae accedentibus singulis plurilaterae in infinitum.
Rectarum linearum et circumferentium [forma sine angulo] duorum laterum
totidemque angulorum forma est ex recta linea et circumferenti semicirculo.
[Rectarum linearum et circumferentium formae sine angulo lateris unius, duorum
angulorum ex duobus lateribus, trium angulorum ex tribus lateribus, quattuor ex
quattuor, reliquae singulis accedentibus plurilaterae.] Trilatera forma est
trium laterum totidemque angulorum ex duabus rectis lineis et una
circumferenti, vel ex duabus circumferentibus et una recta. Ex duabus ergo
rectis et una circumferenti. Ex duabus circumferentibus et recta. Quadrilatera
forma est quattuor laterum totidemque angulorum ex quattuor lineis comprehensa,
ut duabus rectis et duabus circumferentibus. Plurilatera forma est quae plus
quam quattuor lineis comprehensa est, ut quinque laterum totidemque angulorum
ex duabus rectis et tribus circumferentibus, ex tribus rectis et duabus
circumferentibus. Et quaecumque huic formae accedentibus singulis angulis et
lateribus similis fuerit, plurilatera appellatur.
|