19.
Planarum autem et rectis lineis comprehensarum aliae sunt trilaterae, aliae
quadrilaterae, aliae singulis adiectis super hunc numerum plurilaterae in
infinitum. Trilatera forma est quae tribus rectis lineis continetur. Trilaterarum
formarum et ex rectis lineis comprehensarum species sunt quattuor. Una qua
rectus angulus continetur, et efficit triangulum recto angulo, quod Graeci
orthogonion appellant.
20.... Plurilatera
forma est quae plus quam quattuor rectis lineis sub qualicumque specie
continetur . . .
. . .
Quinque, quam formam Graeci pentagonon appellant. Amplioribus quoque formis
apud Graecos nomina ab angulis dantur, ut hexagono heptagono et super hunc
numerum compluribus. Has nos plurilateras appellamus adiecto angulorum numero,
ut sex angulorum et septem. Et quantumcumque super hunc numerum auxeris, eandem
appellationem utamur.
21.
Alia species est formae per quam frequenter archifiniorum agrorum quadratura
concluditur ex rectis angulis [ex] pluribus quam quinque, accedentibus super
hunc numerum in quantacumque multitudine cogitaveris. [Qualemcumque rectorum angulorum formam
rectis lineis comprehendere.
|