Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Balbus
Expositio et ratio omnium formarum

IntraText CT - Text

  • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

22. Ex data recta linea ducere posito signo . . .
. . . Relato in utramque partem circino, aequali punctorum diastemate circulos scribere oportet, per quorum conexionem recta linea transeat factura normales in data linea angulos. Sed quo in rectarum linearum forma circularis linea non interveniat rectis, a circumferentiarum parte chiasmi cuiusdam ratione utamur.

23. Quod si ab eadem recta linea ducenda fuerit quae rectum angulum faciat, ex quolibet puncto qui per caput recta linea transeat rectam lineam eicere, per cuius signum quod est in circumferentem lineam a capite rectae lineae recta linea transeat factura in data linea rectum angulum.

24 In hanc autem rationem sublata circumferentia chiasmis utendum est. Nam quod ad extremam lineae normationem pertinet, vulgaris consuetudinis est sex octo et decem: haec de qua supra disputavimus circuli ratio magis artificialis est, quae numeros non praefinit: habemus enim apud Eucliden, quocumque loco ad circumferentem lineam ex signis dimensionis duae lineae concurrerint, normam facturas.]




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License