Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Balbus Expositio et ratio omnium formarum IntraText CT - Text |
|
|
Capp. I-III1. Notum est omnibus, Celse, penes te studiorum nostrorum manere summam, ideoque primum sedulitatis meae inpendium iudiciis tuis offerre proposui. Nam cum sibi inter aequales quendam locum deposcat aemulatio, neminem magis conatibus nostris profuturum credidi quam qui inter eos in hac parte plurimum possit. Itaque quo cultior in quorundam notitiam veniat, omnia tibi nota perlaturus ad te primum liber iste festinet, apud te tirocinii rudimenta deponat, tecum conferat quidquid a me inter ipsas armorum exercitationes accipere potuit. Et si meretur publica conversatione sufferre universorum oculos, a te potissimum incipiat: quod si illi parum diligentem adhibitam curam esse credideris et in aliqua cessasse videbimur parte, non exiguum laboris mei consequar fructum, quod te monente malignorum lucri fecerim existimationem. quaeso itaque, si non est inprobum, habeat apud te quandam excusationem, quod non potuerit eo tempore consummari, quo genus hoc instrumenti ferventibus studiis nostris disparatum est. Omnium enim, ut puto, liberalium studiorum ars ampla materia est; cui in hac modica re nequid deesset, ingenti animo admoveram vires. Intervenit clara sacratissimi imperatoris nostri expeditio, quae me ab ipsa scribendi festinatione seduceret. Nam dum armorum magis exerceor cura, totum hoc negotium velut oblitus intermiseram, nec quicquam aliud quam belli gloriam cogitabam. At postquam primum hosticam terram intravimus, statim, Celse, Caesaris nostri opera mensurarum rationem exigere coeperunt. Erant dandi interveniente certo itineris spatio duo rigores ordinati, quibus in tutelam commeandi ingens vallorum adsurgeret molis: hos invento tuo operis decisa ad aciem parte ferramenti usus explicuit. Nam quod ad synopsim pontium pertinet, fluminum latitudines dicere, etiam si hostis infestare voluisset, ex proxima ripa poteramus. Expugnandorum deinde montium altitudines ut sciremus, venerabilis diis ratio monstrabat. Quam ego quasi in omnibus templis adoratam post magnarum rerum experimenta, quibus interveni, religiosius colere coepi, et ad consummandum hunc librum velut ad vota reddenda properavi. Postquam ergo maximus imperator victoria Daciam proxime reseravit, statim ut e septentrionali plaga annua vice transire permisit, ego ad studium meum tamquam ad otium sum reversus, et multa velut scripta foliis et sparsa artis ordini inlaturus recollegi. Foedum enim mihi videbatur, si genera angulorum quot sint interrogatus responderem 'multa': ideoque rerum ad professionem nostram pertinentium, in quantum potui occupatus, species qualitates condiciones modos et numeros excussi. Per que satis ampla mediocritatis meae opinio servabitur, si illa vir tantae auctoritatis studentibus profutura iudicaveris. 2. Ergo nequid nos praeterisse videamur, omnium mensurarum appellationes conferamus. [Nam mensura non tantum ista de qua loquimur appellatur, sed et quidquid pondere aut capacitate aut animo finitur mensuram eque quam longitudinem appellant.] Quid ergo mensura sit de qua quaeritur, tractemus. 3. Mensura est conplurium et inter se aequalium intervallorum longitudo finita, ut pes per unciam, per pedem decempeda, per decempedam actus, per passum stadium, per stadium miliarium, et his similia. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |