Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Balbus
Expositio et ratio omnium formarum

IntraText CT - Text

  • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Mensurarum appellationes quibus utimur sunt duodecim, digitus uncia palmus sextans pes cubitus gradus passus decempeda actus stadium miliarium. Minima pars harum mensurarum est digitus: siquid enim infra digitum metiamur, partibus respondemus, ut dimidiam aut tertiam.

5. Uncia habet digitum unum et tertiam partem digiti. Palmus habet digitos IIII, uncias III. Sextans, que eadem dodrans appellatur, habet palmos III, uncias VIIII, digitos XII. Pes habet palmos IIII, uncias XII, digitos XVI. In pede porrecto semipedes duo. In pede constrato semipedes IIII.

6. In pede quadrato semipedes VIII. Cubitus habet sesquipedem, sextantes duas, palmos VI, uncias XVIII. Gradus habet pedes duo semis. Passus habet pedes quinque. Decempeda, quae eadem pertica appellatur, habet pedes X. Actus habet longitudinis ped. CXX, Latitudinis ped. CXX. Stadium habet pedes DCXXV, passus CXXV. Miliarium habet passus mille, milia pedum V, stadios VIII.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License