Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Balbus Expositio et ratio omnium formarum IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XIX-XXI19. Planarum autem et rectis lineis comprehensarum aliae sunt trilaterae, aliae quadrilaterae, aliae singulis adiectis super hunc numerum plurilaterae in infinitum. Trilatera forma est quae tribus rectis lineis continetur. Trilaterarum formarum et ex rectis lineis comprehensarum species sunt quattuor. Una qua rectus angulus continetur, et efficit triangulum recto angulo, quod Graeci orthogonion appellant. 20.... Plurilatera
forma est quae plus quam quattuor rectis lineis sub qualicumque specie
continetur . . . 21. Alia species est formae per quam frequenter archifiniorum agrorum quadratura concluditur ex rectis angulis [ex] pluribus quam quinque, accedentibus super hunc numerum in quantacumque multitudine cogitaveris. [Qualemcumque rectorum angulorum formam rectis lineis comprehendere. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |